Wernerus Schwarz

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Wernerus Schwarz
Res apud Vicidata repertae:
Wernerus Schwarz: imago
Nativitas: 21 Ianuarii 1900; Hamburgum
Obitus: 2 Septembris 1982; Odislo
Patria: Germania

Officium

Officium: Socius Concilii Federalis Germanici
Munus: Politicus, Agricola

Familia

Wernerus Schwarz (ad laevam) cum collega Birmanico

Wernerus (Werner) Schwarz (natus 21 Ianuarii 1900 Hamburgi, mortuus 2 Septembris 1982 apud Odislonem) vir publicus Germanicus et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Werneri pater, Virtembergiae ortus, mercator coffei erat. Ad annum 1917 gymnasium Hamburgi et deinde scholam commercii frequentabat. Anno 1918 brevi tempore miles conscriptus est. Ab anno 1919 ad 1925 Schwarz Stuttgardiae in universitate Hohenheim et Monachii agriculturae studebat et deinde in diversis fundis, ab anno 1926 in fundo patris apud Odislonem laboravit. Ab anno 1933 et collegio agricolarum suo pago praefuit. Post secundum bellum mundanum Slesvici et Holsatiae foederis agricolarum praeses vicarius fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Schwarz ab anno 1952 sodalis CDU fuit et anno 1953 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Cum Hinricus Luebke (CDU) Praeses Foederalis Germaniae creatus esset, Schwarz 14 Octobris 1959 Administer Foederalis Rei Agrariae in consilio ministrorum Adenauer nominatus est. Hoc officio et Ludovico Erhard cancellario foederali facto fungebatur. Sed post electionem Dietae Foederalis anni 1965 die 26 Octobris consilium ministrorum reliquit. Neque iam candidatus Diaetae Foederalis erat. Causa erat, quod Erhard contra consilia Schwarz cum aliis nationibus Foederis Europaei de pretiis frumentorum egerat[1].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Wernerum Schwarz spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Commentarius hebdomadalis Der Spiegel de administris anno 1965 dimissis (lingua Theodisca)
Consilium ministrorum Adenauer III (29 Octobris 1957 - 14 Novembris 1961)
Consilium ministrorum Adenauer V (13 Decembris 1962 - 11 Octobris 1963)
Consilium ministrorum Erhard I (17 Octobris 1963 - 26 Octobris 1965)