Jump to content

Henricus Windelen

E Vicipaedia
Henricus Windelen anno 1972
Wikidata Henricus Windelen
Res apud Vicidata repertae:
Henricus Windelen: imago
Henricus Windelen: imago
Nativitas: 25 Iunii 1921; Bolków
Obitus: 16 Februarii 2015; Warendorp
Patria: Germania

Henricus (vulgo: Heinrich) Windelen (natus die 25 Iunii 1921 Bolkenhain in oppido in Silesia; mortuus in Warendorf die 16 Februarii 2015) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU) est.

Iuventus et Munus

[recensere | fontem recensere]

Windelen 1939 officium laboris absovit, deinde Vratislaviae physicae atque chemiae studebat, sed iam 1941 miles conscriptus est et ad finem Belli Orbis Terrarum II militavit. Captivus belli in Vestfaliam venit et ibi tirocinium mercatoris fecit. Deinde rector societatis commerciorum Warendorp in oppido erat.

Windelen viduus est atque quattuor liberos habet.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Windelen ab anno 1946 sodalis CDU est et anno 1947/1948 legatus parlamenti pagi Warendorp fuit. Deinde annis 1948 - 1964 decurio oppidi Warendorp. 28 Septembris 1957 in locum Antonii Sabel legatus Dietae Foederalis Germaniae suffectus est. Legatus mansit ad annum 1990. Annis 1964 - 1966 iterum legatus parlamenti pagi Warendorp fuit. 7 Februarii 1969 Administer Foederalis Expulsorum, Fugitivorum atque Victimarum Belli nominatus est, sed iam 21 Octobris consilium ministrorum reliquit, postquam SPD et FDP factiones novum consilium ministrorum fecerunt. Annis 1970 - 1977 praeses CDU in Vestfalia-Lippia fuit. Anno 1987 ab Helimuto Kohl (CDU) cancellario foederali Administer Foederalis Relationum inter Germaniae Civitates nominatus est. Hunc officium ad annum 1987 administravit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Consilium ministrorum Kiesinger (1 Decembris 1966 - 21 Octobris 1969)
Consilium ministrorum Kohl II (30 Martii 1983 - 11 Martii 1987)