Maximilianus Streibl

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Maximilianus Streibl

Maximilianus Balthasar Streibl (vulgo: Max Balthasar Streibl, natus 6 Ianuarii 1932, mortuus 11 Decembris 1998) vir publicus Bavariae et sodalis Christianae Socialis Unionis in Bavaria (CSU) fuit. Erat iuris consultus.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Annis 1967 - 1971 Secretarius generalis CSU fuit. 19 Octobris 1988 successor defuncti Francisci Iosephi Strauß praeses ministrorum Bavariae creatus est. Anno 1990 electiones vicit, sed 27 Maii 1993 propter rem "amicorum" insignem infamiae (vulgo: "Amigo-Affäre") a magistratu recedere coactus est. Successor eius Edmundus Stoiber factus est.