Roman numeral 10000 CC DD.svg

Universitas Ludovico-Maximilianea Monacensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Aedes capitalis universitatis et fora professor Curtius Huber (theodisce Professor-Kurt-Huber-Platz) et fratris et sororis Scholl (theodisce Geschwister-Scholl-Platz).

Universitas Ludovico-Maximilianea Monacensis[1] (Theodisce: Ludwig-Maximilians-Universität München, LMU), Monaci sita, ex ducibus (theodisce Herzöge) Ludovico IX et Maximiliano IV Iosepho appellata est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Universitas, anno 1472 Ingolstadii concessione papali ab Ludovico IX Divite Bavariae-Landshutarum condita, est prima universitas Bavariana. (Herbipolis, quae ab anno 1402 ad annum 1412 universitatem habuerat, illo tempore Bavariae pars nondum fuit.) Maximilianus IV Iosephus, princeps elector qui ab anno 1805, Bavaria regno facta, Maximilianus I rex nominatus est, universitatem anno 1800 Landishutam translocavit. Viginti sex annos post, anno 1826, Ludovicus I rex universitatem Monacum transtulit.

Facultates[recensere | fontem recensere]

Universitas Ludovico-Maximilianea Monacensis duodeviginti facultates habet, quarum numeri officiales historiae causa continui non sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Universitas Ludovico-Maximilianea Monacensis" (p. 320 apud Google Books); "universitas literarum Ludovico-Maximilianea" (p. 1 et alibi apud Google Books)