Iohannes-Christophorus Seebohm

E Vicipaedia

Iohannes-Christophorus (Hans-Christoph) Seebohm (natus 4 Augusti 1903 in vico Emmanuelssegen (apud Katovicum), mortuus 17 Septembris 1967 Bonnae) vir publicus Germaniae et sodalis primo factionis Theodiscae (DP), deinde Christianae Democraticae Unionis Germaniae fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater conductor metallae? in Bohemia fuit. Seebohm, postquam anno 1923 Dresdae maturitatem adeptus est, scientiae montanae Friburgi Brisgoviae, Monachii Berolinique studere coepit et anno 1928 diploma machinatoris accepit. Deinde ab anno 1928 ad 1931 minister publicus in magistratus metallarum salinarum Saxonicarum erat et assessor factus est. Anno 1932 doctor promotus est. Ab anno 1933 variis societatibus metallorum laboravit, inter secundum bellum mundanum societatem metallorum in Bohemia rexit. Bello finito ab anno 1945 ad 1949 societatem olei terrae Tremoniae duxit. Ab anno 1950 sodalis foederis Theodiscorum e Sudetia fugatorum fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Seebohm ab anno 1946 sodalis Factionis Theodiscae et ab anno 1947 ad 1955 praeses vicarius eius factionis fuit. Ab anno 1946 ad 1951 legatus senatus Terrae Saxoniae Inferioris erat et eudem anno administer constructionis, laboris, salutis publicae eius terrae factus est. Ad annum 1948 hoc magistratum administrabat. Anno 1948 in Consilium Parlamentaricum Bonnam missus est, quod novam legem fundamentalem Germaniae Occidentali ferret. Anno 1949 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Conradus Adenauer (CDU) eum Administrum Foederalis Commeatus nominavit. Quo officio diutissime omnium administrorum foderalium fungebatur, etiam post annum 1960, cum factionem Theodiscam reliquit et sodalis CDU fiebat et Ludovico Erhard cancellario foederali administer commeatus manebat, 8 Novembris 1966 etiam cancellarii vicarius nominatus est. Ab anno 1962 praeses vicarius factionis CDU fuit. Sed consilio ministrorum Curtii Georgii Kiesinger (CDU), qui 1 Decembris 1966 foedus regendi cum SPD factione fecit, noniam interfuit. Legatus Dietae Foederalis ad mortem manebat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Cancellarii Vicarii Germaniae

Temporibus Monarchiae (1878 - 1918)

Otto Comes ad Stolberg-Wernigerode | Carolus Henricus de von Boetticher | Arthurus Comes de Posadowsky-Wehner | Theobaldus de Bethmann Hollweg | Clemens de Delbrück | Carolus Helfferich | Fridericus de Payer

Tempore Rei Publicae Vimarianae (1919 - 1933)

Eugenius Schiffer (DDP) | Bernhardus Dernburg (DDP) | Matthias Erzberger (Centrum) | Eugenius Schiffer (DDP) | Ericus Koch-Weser (DDP) | Rudolphus Heinze (DVP) | Gustavus Bauer (SPD) | Robertus Schmidt (SPD) | Carolus Jarres (DVP) | Anscharius Hergt (DNVP) | Hermannus Dietrich (Factio Theodisca Rei Publicae)

Sub Dictatura Nazista (1933 - 1945)

Franciscus de Papen (nullius factionis)

Inter Rem Publicam Foederalem Germaniae (ab anno 1949)

Franciscus Blücher (FDP) |Ludovicus Erhard (CDU) |Ericus Mende (FDP) |Ioannes-Christopherus Seebohm (CDU) |Gulielmus Brandt (SPD) |Gualterus Scheel (FDP) |Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) |Egon Franke (SPD) |Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) |Georgius Möllemann(FDP) |Nicolaus Kinkel (FDP) |Iosephus Fischer (Virides) |Franciscus Müntefering (SPD) |Francus Gualterus Steinmeier (SPD) |Guido Westerwelle (FDP) |Philippus Rösler (FDP) |Sigmarius Gabriel (SPD) |Henricus Maas (SPD)

Consilium ministrorum Adenauer I (20 Septembris 1949 - 20 Octobris 1953)
Consilium ministrorum Adenauer II (20 Octobris 1953 - 29 Octobris 1957)
Consilium ministrorum Adenauer III (29 Octobris 1957 - 14 Novembris 1961)
Consilium ministrorum Adenauer V (13 Decembris 1962 - 11 Octobris 1963)
Consilium ministrorum Erhard I (17 Octobris 1963 - 26 Octobris 1965)
Consilium ministrorum Erhard II (26 Octobris 1965 - 30 Novembris 1966)