Bernhardus Vogel
Bernhardus Vogel (vulgo: Bernhard Vogel, natus 19 Decembris 1932) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae est.
Iuventus et munus
[recensere | fontem recensere]Bernardus Vogel anno 1953 maturitatem adeptus est et deinde Monachii et Heidelbergae rebus politicis, historiae sociologiae atque oeconomiae studebat. Anno 1960 doctor promotus est. Tum in Universitate Ruperto-Carola Heidelbergensi docebat.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Annis 1965 - 1967 Vogel legatus Dietae Foederalis Germaniae fuit. Annis 1967 - 1976 minister scholarum in Rhenania-Palatinato erat, deinde 2 Decembris eius anni successor Helimuti Kohl praeses ministrorum eius terrae foederalis electus est. Quem honorem ad 2 Decembris 1988 tenuit, cum Carolus-Ludovicus Wagner ei successit. 5 Februarii 1992 ad 5 Iunii 2003 successor Iosephi Duchač praeses ministrorum Thuringiae fuit. Tum Theodericus Althaus ei successit.
Frater eius Ioannes Iochen Vogel sodalis SPD et olim praeses huius factionis fuit.
Annis 1920 - 1952 Arnoldus Paulssen |
Augustus Frölich |
Ricardus Leutheußer |
Arnoldus Paulssen |
Ervinus Baum |
Fridericus Sauckel |
Gulielmus Marschler |
Hermannus Brill |
Rudolphus Paul |
Wernerus Eggerath | Ab anno 1990 Iosephus Duchač |Bernhardus Vogel |Theodericus Althaus |Christina Lieberknecht |Bodo Ramelow |Thomas Kemmerich |Bodo Ramelow | |