Henricus Starke

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Henricus Starke
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 27 Februarii 1911; Świdnica
Obitus: 31 Ianuarii 2001; Bonna
Patria: Germania

Officium

Officium: legatus ad Parlamentum Europaeum, member of the German Bundestag, Federal Minister of Finance
Munus: Politicus

Henricus (Theod.: Heinz) Starke (natus 27 Februarii 1911 oppido Schweidnitz (Silesia), mortuus 31 Ianuarii 2001 Bonnae) vir publicus Germaniae et sodalis FDP et postea CSU factionis fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius mercator magnus texilium Silesiae fuit. Starke anno 1931 maturitatem adeptus est. Deinde Vratislaviae, Berolini Ienaeque rebus politicis et iurisprudentiae studebat. Anno 1935 primam probationem accepit atque doctor iurisprudentiae promotus est. Anno 1940 etiam secundam probationem nanctus est. Tum Bello Orbis Terrarum II interfuit, postremo centurio fuit. Anno 1945/1946 Starke in camera industriae et commercii Salinarum Saxonicarum laboravit, sed mox in occidentalem partem Germaniae venit. Ibi pro administratione commercii Zonae Britannicis occupatae Mindae laboravit, deinde Francofurti adlatus Ludovici Erhard factus est. Annis 1950 secretarius camerae industriae et commercii Franconiae Superioris erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1953 Starke sodalis FDP Bavariae fuit et eodem anno primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. 14 Novembris 1961 Administer Foederalis Aerarii Publici in consilio ministrorum Adenauer nominatus est. Hoc officio ad 19 Novembris 1962 fungebatur. Eo die cum aliis administris factionis suae a magistratu se recessit, propter impetum Francisci Iosephi Strauß (CSU), Administri Foederalis Defensionis Publicae in hebdomadalem DER SPIEGEL. 9 Octobris 1970 propter foedera Germaniae cum Polonia et Unione Sovietica, quae a Gualtero Scheel Administro Rerum Exterarum (FDP) acta sunt, factionem susam reliquit atque sodalis CSU factus est. Mansit legatus parlamenti Theodisci ad annum 1980.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]