Carolus Schmid

E Vicipaedia
Carolus Schmid ad laevam (cum Egon Bahr) anno 1976

Carolus (Carlo) Schmid (natus 3 Decembris 1896 Perpiniani, mortuus 11 Decembris 1979 Hunaphae) vir publicus et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD) fuit.

Familia, iuventus, munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius in universitate Tolosae docuit, mater Francica fuit. Unum annum natus Schmid cum parentibus Weil der Stadt in Germaniam venit. Ibi pater quinque annos scholam duxit. Anno 1908 familia Stuttgardiam iit, ubi Carolus gymnasium frequentabat. Anno 1914 Carolus maturitatem adeptus est atque deinde miles primi belli mundani conscriptus est. Anno 1919 Schmid studium iurisprudentiae et rebus politicis Tubingae coepit, quod anno 1921 prima, anno 1924 secunda probatione finivit. Iam anno 1923 doctor promotus est. Deinde iurisconsultus erat, ab anno 1925 iudex factus est, anno 1929 habilitatus. Quamquam nazistas negabat atque saepe eorum consilia et sententias vituperaverat, tamen iudex manere ei licuit, cum anno 1933 NSDAP factio rerum potita est. Anno 1940 iterum miles conscriptus est atque consiliator iuris exercitus Germanici in Francia erat. Hic saepe pro hominibus Francicis nitebatur. Post bellum Schmid cum aliis universitatem Tubingae iterum condidit et ab anno 1946 ad 1953 ibi professor iuris publici fuit. Anno 1953 professor Francofurtum ad Moenum vocatus est. Eo tempore et opera e.g. Nicolai Maclavelli in linguam Germanicam transtulit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Schmid post secundum bellum mundanum praesertim pro unione Europaea certavit et sodalis SPD factus est. Annis 1946 - 1952 praeses factionis Virtembergiae-Zolneri fuit et annis 1946/1947 etiam praeses ministrorum erat. Ab anno 1947 etiam legatus senatus terrae Virtembergiae-Zolneri, ab anno 1952 Badeniae-Virtembergiae fuit. Anno 1948 cum aliis in Consilio Parlamentarico Bonnae de nova constitutione Germania liberavit et deinde ad annum 1949 Consilio Parlamentari interfuit. Anno 1949 primo Legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est et ad annum 1972 mansit. Ab anno 1949 ad 1966 et ab 1969 ad 1972 praeses vicarius parlamenti fuit. Ab anno 1949 ad 1953 et ab 1957 ad 1965 etiam praeses vicarius legatorum SPD factionis in parlamento erat. Et ab anno 1960 ad 1970 socius Conventus Parlamenti Consilii Europae fuit. 1 Decembris 1966 Administer Foederalis Rerum Consilii Foederalis et Terrarum Foederalium in consilio ministrorum Kiesinger erat, quod CDU et SPD factiones constituerunt. Officium ad 21 Octobris 1969 duxit, cum novum consilium ministrorum Brandt (SPD/FDP) constitutum est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Consilium ministrorum Kiesinger (1 Decembris 1966 - 21 Octobris 1969)