Otto de Dandl

E Vicipaedia
(Redirectum de Otto Ritter de Dandl)
Wikidata Otto de Dandl
Res apud Vicidata repertae:
Otto de Dandl: imago
Nativitas: 13 Maii 1868; Straubinga
Obitus: 20 Maii 1942;
Patria: Imperium Germanicum

Officium

Officium: Iudex
Munus: Causidicus, iuris peritus, Iudex, politicus

Otto de Dandl, vulgo plenius Otto, Ritter von Dandl (natus 13 Maii 1868 Sorvioduri, mortuus 20 Maii 1942) fuit iuris peritus et vir publicus Bavariae.

Munus[recensere | fontem recensere]

Alumnus universitatis Monacensis, Dandl iurisprudentiae studebat atque 1890 primam, anno 1893 secundam approbationem accepit, ab hoc anno iudex laborabat. Annis 1900 - 1906 in administerio Bavariae iustitiae laboravit, tum in officio secreto Luitpoldi vicarii regis Bavariae vocatus est. Hunc magistratum et Ludovico III tenuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Cum anno 1917 Georgius de Hertling, praeses ministrorum Bavariae factus est cancellarius Imperii Theodisci, Dandl 2 Novembris a rege eius successor nominatus est. Dandl cum factionibus senatus terrae Bavariae de constitutione reformanda agebat: Disputabatur, an omnibus incolis suffragium et senatui terrae ius praesidem ministrorum elegendae daretur. 2 Novembris 1918 de his rebus conventum est et Dandl novum consilium ministrorum e factionibus ducturus erat, cum 7 Novembris dux USPD Curtius Eisner rem publicam liberam proclamavit. Rex Ludovicus III e patria fugit, Dandl a magistratu se recessit. 12 Novembris 1918 ad regem, qui iam in Austria fuit, iter fecit atque eum commovit, ut magistratus et legatos Bavariae e iure iurando in fidem suam dimitteret.

Post magistratum[recensere | fontem recensere]

Annis 1919 praeses officii fiscalis terrae Herbipolis, tum annis 1929 - 1933 Monachii fuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Lexica biographica:  • Deutsche Biographie