Manfredus Lahnstein

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Manfredus Lahnstein anno 1983

Manfredus (vulgo: Manfred) Lahnstein (natus 20 Decembris 1937 oppido Erkrath) vir publicus Germaniae et sodalis SPD est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater Manfredi medicus rusticus fuit, qui praeter Manfredum tres liberos alios habuit. Manfredo VIII annos nato pater mortuus est. Anno 1957 Lahnstein Dusseldorpii maturitatem adeptus est, tum Coloniae oeconomiae et rebus socialibus studebat et anno 1961 diploma accepit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Lahnstein bis uxorem duxit, ex prima filium, ex secunda filiam habet.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1959 Lahnstein sodalis SPD est. Primo annis 1961 - 1964 eruditionis legatus collegii opificum fuit, deinde magister civium vicarius Erkrath fuit. Anno 1965 legatus Foederationis collegiorum Opificum Theodiscae Bruxellas iit. Annis sequentibus minister publicus Unionis Europaeae fuit, ab anno 1971 secreatarius Guliemi Haferkamp commissarii commissionis Europaeae. Anno 1973 a Gulielmi Brandt cancellario Theodisco minister publicus Officii Cancellarii factus est. Ab anno 1974 Lahnstein in Administerio Foederali Aerarii Publici laboravit. 1 Decembris 1980 ab Helimuto Schmidt praeses Officii Cancellarii nominatus est. 28 Aprilis 1982 ipse Administer Foederalis Aerarii Publici factus est. 17 Septembris, postquam administri factionis FDP consilium ministrorum reliquerunt, Lahnstein praeterea Administerium Foederale Oeconomiae administrabat. Cum CDU et FDP factiones 4 Octobris novum consilium ministrorum fecissent, Lahnstein ex officiis dimissus est. Ab electione Dietae Foederalis Germaniae Martio 1983 ad usque 31 Augusti eiusdem anni, cum sua sponte parlamentum reliquit, Lahnstein eius legatus fuit.

Post cursum honorum[recensere | fontem recensere]

Tum pro domo editoria Bertelsmann ad annum 2004 laboravit. Ab anno 1994 Hamburgi societatem consultatoriam societatum regit. Praeterea 1994 - 2006 praeses societatis amicitiae inter Germaniam et Israel fuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Coat of arms of Germany.svg
Fridericus Schäffer 1949 (CSU) | Franciscus Etzel 1957 (CDU) | Henricus Starke 1961 (FDP) | Rudolphus Dahlgrün 1962 (FDP) | Curtius Schmücker 1966 (CDU) | Franciscus Iosephus Strauß 1966 (CSU) | Alexander Möller 1969 (SPD) | Carolus Schiller 1971 (SPD) | Helimutus Schmidt 1972 (SPD) | Ioannes Apel 1974 (SPD) | Ioannes Matthöfer 1978 (SPD) | Manfredus Lahnstein 1982 (SPD) | Gerhardus Stoltenberg 1982 (CDU) | Theodorus Waigel 1989 (CSU) | Anscharius Lafontaine 1998 (SPD) | Ioannes Eichel 1999 (SPD) | Petrus Steinbrück 2005 (SPD) | Volfgangus Schäuble 2009 (CDU) | Petrus Altmaier 2017 (CDU, pro tempore) |
Consilium ministrorum Schmidt III (6 Novembris 1980 - 1 Octobris 1982)