Gerhardus Schröder (CDU)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gerhardus Schröder anno 1960
Gerhard Schröder 1971

Gerhardus (Theod.: Gerhard) Schröder (natus 11 Septembris 1910 Saravipontis, mortuus 31 Decembris 1989 oppido Kampen in Sylt insula) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae erat.

Iuventus Munusque[recensere | fontem recensere]

Schröder anno 1929 Augustae Treverorum maturitatem adeptus est atque deinde Regiomontii, Edimburgi, Berolini Bonnaeque iurisprudentiae, philosophiae, historiaeque studebat et anno 1932 primam probationem iuris accepit. Deinde universitatibus Bonnensi et Berolinensi adlatus scientiae laboravit et anno 1936 doctor promotus est. Anno 1937 secundam probationem accepit. Annis 1939 - 1945 miles conscriptus est. Post bellum finitum primo in Administerio Rerum Internarum Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae minister publicus ab anno 1947 iurisconsultus laboravit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Anno 1941 uxorem Brigittam duxit. Cum ea maiores Iudaicos haberet, propter leges antiiudaicos Nazistarum concessionem matrimonii ab exercitu Germanico nancisci debuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1933 Schröder sodalis NSDAP factus est. Sed numquam factioni profuit et anno 1941 reliquit. Anno 1945 Schröder cum aliis factionem CDU condidit. Anno 1949 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est et ad annum 1980 mansit. Anno 1953 Conradus Adenauer (CDU), cancellarius foederalis eum Administrem Foederalem Rerum Internarum nominavit. 14 Novembris 1961 Schröder Administer Foederalis Rerum Exterarum factus est et hoc officio et Ludovico Erhard cancellario foederali fungebatur. Schröder, qui et ipse candidatus cancellarii foderalis in sua factione adiuvatus esset, 1 Decembris 1966 in consilio ministrorum Kiesinger cancellarii Administer Foederalis Defensionis Publicae nominatus est. Anno 1967 et praeses vicarius suae factionis electus est. Cum anno 1969 Praeses Foederalis Germaniae eligeretur, paucis suffragiis Gustavo Heinemann victus est. Cum aliis administris CDU factionis Octobre 1969 consilium ministrorum reliquit. Ad annum 1973 vicarius praeses CDU, ad annum 1980 legatus Dietae Foederalis mansit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]