Ioannes Ioachim Walther

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ioannes Ioachim Walther
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Ioachim Walther: imago
Nativitas: 16 Decembris 1939; Bytów
Obitus: 17 Ianuarii 2005; Stützerbach
Patria: Germania, Res publica Democratica Germanica

Officium

Officium: Socius Concilii Federalis Germanici, member of the Volkskammer
Munus: mathematicus, Politicus, professor

Consociatio

Factio: German Social Union, Christiana Democratica Unio Germaniae
Ioannes Ioachim Walther anno 1990

Ioannes Ioachim (vulgo: Hansjoachim) Walther (natus 16 Decembris 1939 oppido Bytów (tum: Bütow) in Pomerania, mortuus 17 Ianuarii 2005 oppido Stützerbach in Thuringia) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU) erat. Anno 1990 - 1993 et sodalis Theodiscae Socialis Unionis Germaniae (DSU) erat.

Iuventus et Munus[recensere | fontem recensere]

Walther anno 1945 cum familia Cicam fugit. Postquam maturitatem anno 1959 adeptus est, tirocinium metallurgici fecit atque tum Dresda mathematicae studebat. Anno 1964 diploma accepit. Eodem anno in universitate Ilmenae adlatus scientiae factus est et anno 1966 doctor rerum naturae promotus est. Anno 1969 habilitatus est, ab anno sequente in universitate docuit et anno 1986 professor factus est. hoc munere et post cursum honorum (vide infra) fungebatur.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Inter eversionem rerum in Re publica Democratica Germanica Walther cum aliis autumno 1989 in Thuringia Factionem Fori condidit, sed initio anni 1990 ad factionem DSU accessit. Vicarius praeses huius factionis et Martio legatus Camerae Popularis RDG libere electae creatus est. Postquam Germania 3 Octobris 1990 consociata est, Walther legatus Dietae Foederalis Germaniae et Administer Foederalis Officiorum Praecipuorum factus est et ad diem electionis (20 Decembris) legatus parlamenti, ad diem 18 Ianuarii Administer mansit. Cum DSU tum electiones perdidisset, anno 1993 ad CDU accessit. In parlamento pagi Ilm electus est.

Mors[recensere | fontem recensere]

Anno 2005 pediludens impetu cordis mortuus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Iochimum Walther spectant.