Latinitas bona

Eugenius Ritter de Knilling

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Eugenius Ritter de Knilling, vulgo Eugen Ritter von Knilling (natus Monachii 1 Augusti 1865 mortuus eodem loco 20 Octobris 1927) fuit publicus Bavariae vir Factionis Popularis Bavariae (BVP).

Munus[recensere | fontem recensere]

Knilling iurisprudentiae studebat et tum minister publicus Bavariae, ab anno 1902 in administerio scholarum operam dedit. Anno 1912, ipse administer Bavariae scholarum factus est et anno 1916 in numerum nobilium receptus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1920 legatus senatus terrae Bavariae electus est. Die 9 Novembris 1922, successor sodalis factionis Hugonis Comitis de et ad Lerchenfeld in Köfering et Schönberg praeses ministrorum Bavariae factus est.

Consilia[recensere | fontem recensere]

Knilling Bavariam regnante, multa pericula terrae minabantur: praesertim inflatio pecuniae et rerum novarum cupidi, in his et Adolphus Hitler iuvenis et eius factio, NSDAP. Praeterea pars terrae Palatinatus a Francis occupatus erat.

Die 24 Ianuarii 1923, Knilling cum domo olim regnante Wittelsbach de fortunis eius familiae convenit. Die 26 Ianuarii, consilium administrorum propter tumultus Nazistarum consultum ultimum decrevit (usque ad 5 Februarii). Cum Gustavus Stresemann cancellarius Germaniae cum Francis de foedere ageret, Knilling iterum 26 Septembris consultum ultimum decrevit atque Gustavum Ritter de Kahr administratorem et quasi dictatorem Bavariae decrevit. Kahr se legatus militum Bavariae declaravit. Tamen Hitler 9 Novembris 1923 tumultos movit atque rerum potiri—frustra—conatus est. Die 12 Novembris in Palatinato Francis adiuvantibus Res Publica Libera declarata est, sed non diu mansit.

Anno 1924, melius evenit: Hitler coniurationis damnatus est atque pecunia nova edita est. Die 29 Martii 1924, Knilling concordatum cum Civitate Vaticana signavit. Die 6 Aprilis, senatus terrae Bavariae denuo electus est. Cum BVP suffragia perdidisset, Knilling 5 Maii a magistratu recessit, sed pro tempore ad 2 Iulii 1924 Bavariam regnavit. Successor eius Henricus Held creatus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]