Theodorus Oberländer
Theodorus (Theod.: Theodor) Oberländer (natus 1 Maii 1905 Mainingiae, mortuus 4 Maii 1998 Bonnae) vir publicus Germaniae et sodalis primo NSDAP, deinde Conventus Totius Germaniae/Foederis Fugatorum et Iure Depositorum (GB/BHE), postremo Christianae Democraticae Unionis Germaniae erat.
Familia, Iuventus Munusque
[recensere | fontem recensere]Pater eius minister publicus superior fuit. Anno 1922 maturitatem adeptus est atque deinde Monachii, Hamburgi, Berolini agriculturae studebat. Anno 1927 diploma agricolae accepit et, postquam unum annum in agro laboravit, anno 1929 doctor promotus est. Regiomontii oeconomiae studebat et anno 1930 doctor oeconomiae promotus est. Annis 1930 - 1933 variis in regnis in agricultura laboravit, in Unione Sovietica, Iaponia, Sina, Canada CFAque. Tum Regiomontii habilitatus professor nominatus est et 1937 Gryphiswaldiam vocatus est. Anno 1938 miles conscriptus et anno 1940 professor Pragae universitatis vocatus est. Nazistis consilia praebuit, quo modo regiones Unionis Sovieticae bello occupatae et ab incolis vacuatae Theodiscis usui possent esse. Ad annum 1946 captivus belli fuit, deinde opifex agriculturae laboravit, mox societatem segetum in Bavaria duxit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Anno 1923 particeps coniurationis Adolphi Hitler Monachii fuit. Anno 1921 sodalis SA (Theod.: Sturmabteilung) seu "divisionis oppugnatoriae" factus est et anno 1933 etiam sodalis NSDAP. Post bellum Oberländer anno 1950 ad Foedus Fugatorum et Iure Depositorum accessit et ab eodem anno ad usque 1953 legatus senatus terrae Bavariae et ab anno 1951 secretarius statalis fugatorum in hac terra fuit. Anno 1953 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. 20 Octobris 1953 Administer Foederalis Expulsorum, Fugitivorum atque Victimarum Belli in consilio ministrorum Conradi Adenauer (CDU) nominatus est. Anno 1954 praeses suae factionis electus tamen anno 1955 factionem reliquit et anno 1956 sodalis CDU factus est. Anno 1957 iterum in Dietam Foederalem electus est et Administer misit. Sed in orientali parte Germaniae, in RDG, propter eius facta inter bellum iudicium coeptum est et Oberländer in absentia damnatus est. 4 Maii 1960 Oberländer, quamquam crimina oblata negabat, a magistratu suo se recessit. Anno 1961 candidatus Dietae Foederalis non electus est, sed 9 Maii 1963 pro Elisabetha Vietje legata defuncta suffectus est et ad electionem anni 1965 mansit.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Elogium in pagina hebdomadlis DER SPIEGEL anno 1998 (lingua Theodisca)
- Curriculum vitae in pagina stationis radiophonicae Berloni et Brandenburgi (lingua Theodisca)
Ioannes Lukaschek (CDU) | Theodorus Oberländer (CDU) | Ioannes-Ioachimus de Merkatz (CDU) | Wolfgangus Mischnick (FDP) | Ioannes Krüger (CDU) | Ernestus Lemmer (CDU) | Ioannes Baptista Gradl (CDU) | Kai-Uwe de Hassel (CDU) | Henricus Windelen (CDU) | |
Conradus Adenauer (CDU) | Franciscus Blücher (FDP -> FVP) | Henricus de Brentano (CDU) | Gerhardus Schröder (CDU) | Fridericus Neumayer (FDP -> FVP) | Ioannes-Ioachimus de Merkatz (DP) | Fridericus Schäffer (CSU) | Ludovicus Erhard (CDU) | Henricus Luebke (CDU) | Antonius Storch (CDU) | Ioannes-Christopherus Seebohm (DP) | Ioannes Schuberth (CDU) | Ernestus Lemmer (CDU) | Victor-Emanuel Preusker (FDP) | Theodorus Oberländer (CDU) | Iacobus Kaiser (CDU) | Henricus Hellwege (DP) | Robertus Tillmanns (CDU) | Waldemarius Kraft (GB/BHE -> CDU) | Hermannus Schäfer (FDP -> FVP) | Franciscus Iosephus Strauß (CSU) | Franciscus-Iosephus Wuermeling (CDU) | Theodorus Blank (CDU) | | |
Conradus Adenauer (CDU) | Ludovicus Erhard (CDU) | Henricus de Brentano (CDU) | Gerhardus Schröder (CDU) | Fridericus Schäffer (CSU) | Franciscus Etzel (CDU) | Henricus Luebke (CDU) | Wernerus Schwarz (CDU) | Theodorus Blank (CDU) | Franciscus Iosephus Strauß (CSU) | Ioannes-Christopherus Seebohm (DP, postea CDU) | Ricardus Stücklen (CSU) | Paulus Lücke (CDU) | Theodorus Oberländer (CDU) | Ioannes-Ioachimus de Merkatz (DP, postea CDU) | Ernestus Lemmer (CDU) | Franciscus-Iosephus Wuermeling (CDU) | Siegfriedus Balke (CSU) | Hermannus Lindrath (CDU) | Ioannes Wilhelmi (CDU) | | |
- Nati 1905
- Alumni Universitatis Monacensis
- Alumni Universitatis Hamburgensis
- Alumni universitatum et scholarum Berolinensium
- Alumni Universitatis Regiomontanae
- Professores Universitatis Gryphiswaldensis
- Legati Dietae Foederalis Germaniae
- Administri Foederales Expulsorum, Fugitivorum atque Victimarum Belli
- Mortui 1998