Latinitas bona

Stanislaus Tillich

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Stanislaus Tillich
Res apud Vicidata repertae:
Stanislaus Tillich: imago
Nativitas: 10 Aprilis 1959; Neudörfel
Patria: Germania, Res publica Democratica Germanica

Stanislaus (vulgo Stanislaw) Tillich (natus in vico Neudörfel apud Camentiam/Saxoniam die 10 Aprilis 1959) est vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU).

Munus[recensere | fontem recensere]

Stanislaus Tillich, postquam ab anno 1977 in exercitu Rei publicae Democraticae Germanicae (RDG) militavit, Arti mechanicae studebat et ab anno 1984 doctus machinarius laboravit. Annis 1987 ad 1989 minister publicus Camentiae et sodalis CDU factus est. Annis 1989 ad usque 1995 moderator societatis fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1990 legatus ad parlamentum libere electum (RDG) fuit. Post parlamentum 3 Octobris 1990 dissolutum anno 1994 - 1999 legatus parlamenti Unionis Europaeae erat. Anno 1999 Curtius Biedenkopf, praeses ministrorum Saxoniae, eum administer rerum Europaearum fecit. Anno 2002 Georgius Milbradt novus praeses ministrorum successor eum administer sedis cancelarii fecit. Anno 2004 eum administrum rerum oecologicarum nominavit, anno 2007 ministrum aerarii. 24 Maii 2008 praeses CDU Saxoniae et 28 Maii praeses ministrorum Saxoniae creatus est. Una cum factione SPD Saxoniam regnare perrexit, ut Milbradt fecerat. Electione 30 Augusti 2009 similem partem suffragiorum accepit ut successor antea. Sed cum factio FDP nunc legati in senatus terram mittit, Tillich cum ea factione foedus regendi fecit et 29 Septembris 2009 iterum praeses ministrorum electus est. Anno 2014 autem FDP factio non iam legatos in senatum terrae misit atque CDU nunc iterum cum SPD regnare coepit[1]. Die 1 Novembris Tillich praeses Consilii Foederalis Germaniae electus est. Hoc in munus Volkero Bouffier (Hassia) successit[2].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Stanislaus Tillich spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

Insigne Germaniae
Carolus Arnold | Ioannes Ehard (I) | Henricus Gulielmus Kopf | Reinholdus Maier | Georgius Augustus Zinn (I) | Petrus Altmeier (I) | Kai-Uwe de Hassel | Curtius Sieveking | Gulielmus Brandt | Gulielmus Kaisen | Franciscus-Iosephus Röder (I) | Franciscus Meyers | Ioannes Ehard (II) | Curtius Georgius Kiesinger | Georgius Diederichs | Georgius Augustus Zinn (II) | Petrus Altmeier (II) | Helimutus Lemke | Nicolaus Schütz | Herbertus Weichmann | Franciscus-Iosephus Röder (II) | Ioannes Koschnick (I) | Henricus Kühn | Alphonsus Goppel | Ioannes Filbinger | Alfredus Kubel | Albertus Osswald | Bernhardus Vogel (I) | Gerhardus Stoltenberg | Theodericus Stobbe | Ioannes-Ulricus Klose | Werner Zeyer | Ioannes Koschnick (II) | Ioannes Rau (I) | Franciscus Iosephus Strauß | Lotharius Späth | Ernestus Albrecht | Holger Börner | Gualterius Wallmann | Bernhardus Vogel (II) | Björn Engholm | Gualtherius Momper | Henning Voscherau | Alfredus Gomolka | Bernhardus Seite | Anscharius Lafontaine | Nicolaus Wedemeier | Ioannes Rau (II) | Edmundus Stoiber | Ervinus Teufel | Gerardus Schröder | Ioannes Eichel | Rolandus Koch | Curtius Biedenkopf | Curtius Beck | Nicolaus Wowereit | Gualphangus Böhmer | Theodericus Althaus | Matthias Platzeck | Petrus Haraldus Carstensen] | Haraldus Ringstorff | Ole de Beust | Petrus Müller | Ioannes Böhrnsen | Hannelora Kraft | Horatius Seehofer | Winfridus Kretschmann | Stephanus Weil | Volkerus Bouffier | Stanislaus Tillich