Waldemarius Kraft

E Vicipaedia

Waldemarius Ericus (Waldemar Erich) Kraft (natus 19 Februarii 1898, in oppido Brustow, mortuus 12 Iulii 1977 Bonnae) vir publicus Germaniae et sodalis primo NSDAP, deinde Conventus Totius Germaniae/Foederis Fugatorum et Iure Depositorum (GB/BHE), postremo Christianae Democraticae Unionis Germaniae erat.

Familia, iuventus, munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius minister publicus agriculturae fuit. Ipse scholam finivit atque deinde tirocinium agriculturae fecit. Ab anno 1915 ad 1920 miles erat, primo bello mundano interfuit atque graviter sauciatus est. Ab anno 1921 ad 1939 Posnaniae praeses collegiorum agricolarum fuit, anno 1939/1940 praeses camerae agriculturae eodem loco fuit, deinde ad finem belli praeses societatis ad terram orientalem occupatam colendam fuit. Post secundum bellum mundanum Kraft Slesvici et Holsatiae a Britannicis, qui eam partem Germaniae occupaverant, in carcerem missus et ad annum 1947 captus est. Tum ad annum 1950 sine munere vixit. Ab anno 1949 ad 1951 orator pro foedere ex terra Vartae expulsorum fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Kraft ab anno 1933 sodalis NSDAP fuit et anno 1939 nomine quidem SS accessit. Anno 1950 cum aliis novam factionem, Conventum Totius Germaniae/Foedus Fugatorum et Iure Depositorum (GB/BHE), condidit, anno 1951 praeses eius factionis electus est. Ab anno 1950 ad 1953 legatus senatus terrae Slesvici et Holsatiae fuit, ubi anno 1950/1951 etiam Administer Aerarii Publici et Iustitiae erat, tum legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Conradus Adenauer (CDU) eum Administrem Foederalem Officiorum Praecipuorum nominavit. Anno 1954 propter iurgia gravia praeses factionis suae se recessit, 15 Iulii 1955 etiam factionem reliquit et CDU factionem accessit. 16 Octobris 1956 administer dimissus est. Legatus Dietae Foederalis ad annum 1961 mansit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Consilium ministrorum Adenauer II (20 Octobris 1953 - 29 Octobris 1957)