Jump to content

Consilium Parlamentaricum Germaniae (1948)

E Vicipaedia
Museum Koenig Bonnae, ubi Consilium Parlamentaricum conveniebat

Consilium Parlamentaricum (theodisce Parlamentarischer Rat) conventus legatorum terrarum foederalium Zonarum Americanae, Britannicae atque Francicae Germaniae erat. De nova constitutione Germanica facienda disputavit.

Electio et legati

[recensere | fontem recensere]

Consilium Parlamentaricum secundum numerum incolarum in undecim terris Germaniae occidentalis, quae iam annis 1945 et 1946 partim conditae partim restitutae erant, mense Augusto electum est et primum 1 Septembris 1948 Bonnae convenit. Haec urbs minor decreta est, cum intellegeretur novam rem publicam provisoriam fore, dum Berolinum propter divisionem caput Germaniae esse non potuit. Praeterea in vicinitate patrii vici Conradi Adenauer praesidis CDU fuit. Hi sexaginta quinque homines legati electi sunt et quasi patres et matres novae rei publicae fuerunt:

Prima Sessio a Christiano Stock (SPD) praeside ministrorum Hassiae convocata est, orationem inaugurationis Carolus Arnold (CDU) habuit, praeses ministrorum Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae.

Lex fundamentalis

[recensere | fontem recensere]

A mense Septembri 1948 ad usque Maium 1949 legati de nova Lege Fundamentali Germaniae inter se et cum auctoritatibus Alligatorum disputaverunt. Die 8 mensis Maii - i. e. dies deditionis imperii theodisci in fine belli mundani - novam constitutionem probaverunt, duodecim legatis (6 CSU, binis factionis theodiscae et Centri et KPD) dissentientibus. Proposita tum post approbationem Adligatorum victorum occidentalium a parlamentis terrarum foederalium probata sunt; soli legati Bavariae negaverunt, quod iura terrarum singularum minora fuerunt exspectatis, pollicentes se consensui maioris numeri parituros esse. Die 23 Maii 1949 Adenauer constitutionem novam edixit. Die 14 Augusti 1949, quo die Dieta Foederalis Germaniae primo electa est, Consilium Parlamentaricum dissolutum est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]