Ioannes Wilhelmi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ioannes Wilhelmi
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Wilhelmi: imago
Nativitas: 27 Augusti 1899; Moguntiacum
Obitus: 5 Iunii 1970; Francofurtum ad Moenum
Patria: Germania

Officium

Officium: Socius Concilii Federalis Germanici
Munus: Causidicus, politicus, notarius

Memoria

Laurae: Order of Merit of the Federal Republic of Germany

Ioannes (Theod.: Hans) Wilhelmi (natus 27 Augusti 1899 Moguntiaci, mortuus 5 Iunii 1970 Francofurti ad Moenum) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae erat.

Familia, Iuventus Munusque[recensere | fontem recensere]

Proavus avusque sacerdotes fuerunt, pater eius legatus militum erat et initio Belli Orbis Terrarum I cecidit. Cum pater multos in locos missus est, filius multas scholas attendit. Anno 1916 voluntarius miles conscriptus est et in legione patris legatus promotus et postea graviter sauciatus est. Post bellum finitum Goettingae et Bonnae iurisprudentiae atque oeconomiae studebat et anno 1923 doctor promotus est. Ab anno 1924 Francofurti ad Moenum causidicus laboravit. Cum aliis anno 1933 Ecclesiam Confitentem condidit, quod regnum Nazistarum negavit. Bello Orbis Terrarum II iterum miles conscriptus est et anno 1945 e captivitate belli Francofurtum revertit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Cum aliis 1945 factionem CDU condidit atque ad annum 1957 decurio Francofurti urbis fuit. Anno 1957 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. 6 Maii 1960 successor Hermanni Lindrath mortui Administer Foederalis Possessionum Foederalium in consilio ministrorum Adenauer nominatus est. Sed post electionem Dietae Foederalis anni 1961 FDP factio hunc honorem poposcit. Wilhelmi ad annum 1969 legatus Dietae Foederalis mansit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Consilium ministrorum Adenauer III (29 Octobris 1957 - 14 Novembris 1961)