Ioannes Lenz

E Vicipaedia
Ioannes Lenz die 13 Decembris 1962 (secundus ad laevam)

Ioannes (Theod.: Hans) Lenz (natus die 12 Iulii 1907 in oppido Trossingen Virtembergiae, mortuus 28 Augusti 1968 eodem loco) vir publicus Germaniae et sodalis FDP fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Proavus eius Matthias Hohner fabricam notam harmonicarum flatilium condidit. Ipse anno 1926 maturitatem Stuttgardiae adeptus est et annis 1926 - 1931 deinde litteris novis Tubingae, Berolini, Londinii, Lutetiae studuit Reykiavicaeque apud universitatem Islandiae, anno 1932 primam probationem accepit. Deinde tirocinium mercatoris librorum fecit et ab anno 1936 Vratislaviae, ab anno 1942 Vindobonae in editione laboravit. Anno 1943 miles conscriptus est. Tribunus militum promotus atque graviter sauciatus est, ut ad usque mortem cruribus debilitatus esset. Postremo captivus belli erat. E captivitate liberatus Lenz Trossingen revertebatur et praeses academiae musicae factus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Lenz, qui tempore Rei publicae Vimarianae sodalis Factionis Theodiscae Popularis (DVP) fuerat, post bellum anno 1948 sodalis FDP/DVP factus est et vicarius praeses eius factionis Virtembergiae-Zolneri erat. Anno 1950 decurio Trossingen oppidi electus anno 1953 legatus Dietae Foederalis Germaniae creatus est. 14 Novembris 1961 Administer Foederalis Possessionum Foederalium in consilio ministrorum Adenauer nominatus est. 19 Novembris 1962 cum aliis administris factionis suae a magistratu se recessit, propter impetum Francisci Iosephi Strauß (CSU), Administri Foederalis Defensionis Publicae in hebomadalem DER SPIEGEL. Sed 14 Decembris 1962 Administer Foederalis Eruditionis et Scientiae in consilium ministrorum revertebatur. Hunc magistratum et consilio ministrorum Erhard tenuit, sed post electionem Dietae Foederalis 26 Octobris 1965 magistratum reliquit. 5 Octobris 1967 legatus Dietae Foederalis valetudinis causa se recessit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Administri rerum Atomarum
Franciscus Iosephus Strauß (CSU) 1955  |Siegfriedus Balke (CSU) 1956  |

Administri Eruditionis et Scientiae
Ioannes Lenz (FDP) 1962  | Gerhardus Stoltenberg (CDU) 1965  | Ioannes Leussink (SPD) 1969  | Nicolaus de Dohnanyi (SPD) 1972  | Helimutus Rohde (SPD) 1974  | Georgius Schmude (SPD) 1978  | Björn Engholm (SPD) 1981  | Dorothea Wilms (CDU) 1982  | Georgius Möllemann 1987  | Rainerus Ortleb (FDP) 1990  | Carolus-Ioannes Laermann(FDP) 1994  | Georgius Rüttgers (CDU) 1994  | Edelgarda Bulmahn (SPD) 1998  | Annetta Schavan (CDU) 2005  | Ioanna Wanka (CDU) 2013  | Anja Karliczek (CDU) 2018

Consilium ministrorum Adenauer V (13 Decembris 1962 - 11 Octobris 1963)
Consilium ministrorum Erhard I (17 Octobris 1963 - 26 Octobris 1965)