Latinitas bona

Herbertus Weichmann

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Herbertus Weichmann anno 1971

Herbertus (Herbert) Weichmann (natus 23 Februarii 1896 in Silesia, mortuus 9 Octobris 1983 Hamburgi) vir publicus Theodiscus et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD) erat.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Weichmann, postquam maturitatem anno 1914 adeptus est, voluntarius primo bello mundano militavit. Bello finito Weichmann medicinae Friburgi Brisgoviae studebat, sed postea Vratislaviae, Francofurti ad Moenum, Heidelbergae iurisprudentiae studebat. Doctor iurisprudentiae promotus ad annum 1927 diurnarius laboravit atque anno 1928 adlatus praesidis ministrorum Borussiae, Ottonis Braun (SPD) factus est. Cum Nazistae rerum potiti essent, Weichmann anno 1933 officio dimissus est.

Exilium[recensere | fontem recensere]

Weichmann cum uxore per Cechoslovaciam in Franciam fugit, ubi iterum diurnarius pro diurnis Theodiscis in exilio laboravit. Cum Theodisci 10 Maii 1940 Franciam invaderent, Weichmann ut alii Theodisci in carcderem missus est, sed paulo post fuga ei et uxori contigit. Per Hispaniam et Lusitaniam in CFA fugerunt, ubi etiam post secundum bellum mundanum finitum mansit. Sed 1948 in Germaniam rediit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Hamburgi praeses magistratus eius factus est, qui rationes probat. Anno 1957 senator aerarii publici Hamburgi creatus est et eo officio ad annum 1965 fungebatur, cum successor Pauli Nevermann (SPD) magister civium superior Hamburgi creatus est. Hunc honorem ad annum 1971 tenuit, cum Petrus Schulz (SPD) successor eius electus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Insigne Germaniae
Carolus Arnold | Ioannes Ehard (I) | Henricus Gulielmus Kopf | Reinholdus Maier | Georgius Augustus Zinn (I) | Petrus Altmeier (I) | Kai-Uwe de Hassel | Curtius Sieveking | Gulielmus Brandt | Gulielmus Kaisen | Franciscus-Iosephus Röder (I) | Franciscus Meyers | Ioannes Ehard (II) | Curtius Georgius Kiesinger | Georgius Diederichs | Georgius Augustus Zinn (II) | Petrus Altmeier (II) | Helimutus Lemke | Nicolaus Schütz | Herbertus Weichmann | Franciscus-Iosephus Röder (II) | Ioannes Koschnick (I) | Henricus Kühn | Alphonsus Goppel | Ioannes Filbinger | Alfredus Kubel | Albertus Osswald | Bernhardus Vogel (I) | Gerhardus Stoltenberg | Theodericus Stobbe | Ioannes-Ulricus Klose | Werner Zeyer | Ioannes Koschnick (II) | Ioannes Rau (I) | Franciscus Iosephus Strauß | Lotharius Späth | Ernestus Albrecht | Holger Börner | Gualterius Wallmann | Bernhardus Vogel (II) | Björn Engholm | Gualtherius Momper | Henning Voscherau | Alfredus Gomolka | Bernhardus Seite | Anscharius Lafontaine | Nicolaus Wedemeier | Ioannes Rau (II) | Edmundus Stoiber | Ervinus Teufel | Gerardus Schröder | Ioannes Eichel | Rolandus Koch | Curtius Biedenkopf | Curtius Beck | Nicolaus Wowereit | Gualphangus Böhmer | Theodericus Althaus | Matthias Platzeck | Petrus Haraldus Carstensen] | Haraldus Ringstorff | Ole de Beust | Petrus Müller | Ioannes Böhrnsen | Hannelora Kraft | Horatius Seehofer | Winfridus Kretschmann | Stephanus Weil | Volkerus Bouffier | Stanislaus Tillich | Maria-Ludovica Dreyer | Michael Müller