Dorothea Wilms

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Dorothea Wilms (ad laevam) anno 1986

Dorothea (vulgo: Dorothee) Wilms (nata 11 Octobris 1929 oppido Grevenbroich) femina rebus publicis versata et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU) est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam anno 1950 maturitatem adepta est, Wilms Coloniae Agrippinensis sociologiae et oeconomiae studebat et anno 1954 diploma accepit. Anno 1956 doctor rerum politicarum promota est. Annis 1953 - 1973 pro Instituto Theodiscae Oecomoniae laborabat, annis 1977 - 1982 instituto praefuit, quod progressus eruditionis et societatis exploraret.

Cursu honorum[recensere | fontem recensere]

Wilms, quae ab anno 1961 sodalis CDU est, anno 1976 primo legata Dietae Foederalis Germaniae electa est. 4 Octobris 1982 ab Helimuto Kohl (CDU), novo cancellario foederali, Administra Foederalis Eruditionis nominata est. Hoc officio ad 12 Martii 1987 fungebatur, cum Administra Foederalis Relationum inter Germaniae Civitates nominata est. Cum hoc administerium post coniunctionem Germaniae dissoluta esset, Wilms 18 Ianuarii 1991 consilium ministrorum, anno 1994 etiam Dietam Foederalem reliquit.

Consilium ministrorum Kohl I (4 Octobris 1982 - 30 Martii 1983)
Consilium ministrorum Kohl II (30 Martii 1983 - 11 Martii 1987)