Kai-Uwe de Hassel

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Kai-Uwe de Hassel anno 1974
Kai-Uwe von Hassel anno 1971

Kai-Uwe de Hassel (natus 21 Aprilis 1913 Gare in Africa Orientali Germanica, mortuus Aquisgrani) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae erat.

Iuventus Munusque[recensere | fontem recensere]

Kai-Uwe filius Theodori von Hassel, ductoris militum in colonia Germanica Africae Orientalis et postea plantarii possessoris fuit. Bello Orbis Terrarum I familia a Britannis capta et anno 1919 ex Africa expulsa est. Anno 1933 de Hassel Flensburgi scholam finivit atque tirocinium mercatoris agriculturae fecit. Anno 1935 in Africam Orientalem rediit. Sed Bello Orbis Terrarum II coepto iterum captus atque anno 1940 in Germaniam missus est: De Hassel tum miles conscriptus interpretator Gulielmi Canaris classis praefecti et exploratorum ducis fuit. Bello finito brevi temporis captivus erat, tum ad annum 1947 minister regionis Flensburgi laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

De Hassel ab anno 1946 sodalis CDU erat. Annis 1947 - 1950 magister civium Glücksburgi fuit, tum legatus senatus terrae Slesvici et Holsatiae electus est. Annis 1953/1954 primo legatus Dietae Foederalis erat. Anno 1954 successor Friderici-Gulielmi Lübke praeses ministrorum Slesvici et Holsatiae electus est, anno 1955 etiam praeses suae factionis in sua terra foederalis factus est. 9 Ianuarii 1963 de Hassel successor Francisci Iosephi Strauß Administer Foederalis Defensionis Publicae creatus est. Successor praeses ministrorum et unum annum post et praeses factionis Helimutus Lemke creatus est. Quem officium ad annum 1966 gessit, cum Administer Foederalis Expulsorum, Fugitivorum atque Victimarum Belli nominatus est. Hoc officium ad usque annum 1969 tenuit. Iam 1965 iterum legatus Dietae foederalis electus erat. 5 Februarii 1969 successor Eugenii Gerstenmaier praeses parlamenti electus est et eum honorem ad annum 1972 tenuit, postea praeses vicarius erat. Anno 1980 Dietam Foederalem reliquit.

Nexus Externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Kai-Uwe de Hassel spectant.