Ervinus Teufel
Ervinus Teufel (vulgo Erwin Teufel, natus 4 Septembris 1939) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae est.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Teufel in schola magistratuum rebus studebat et ab anno 1964 ad usque 1991 magister civium oppidi Spaichingen fuit. Etiam anno 1964 ad CDU accedit. Ab anno 1972 et sodalis senatus terrae Badeniae-Virtembergiae erat. Annis 1972 ad 1978 collegio summorum magistratuum huius terrae foederalis fuit. 22 Ianuarii 1991 successor Lotharii Späth praeses ministrorum Badeniae-Virtembergiae electus est et ad 19 Aprilis 2005 hunc magistratum gessit. Successor eius Guntherus Oettinger factus est.
Post magistratus
[recensere | fontem recensere]Annis 2006 ad usque 2008 Teufel Monaci philosophiae studebat. Praeterea sodalis consilii de rebus ethicis (vulgo: Ethikrat) est, quod collegium summorum magistratuum Germaniae condiderat.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Ervinus Teufel spectant. |
Vita Ervini Teufel (lingua theodisca)
Reinholdus Maier (FDP) | Gebhardus Müller (CDU) | Curtius Georgius Kiesinger (CDU) | Ioannes Filbinger (CDU) | Lotharius Späth (CDU) | Ervinus Teufel (CDU) | Guntherus Oettinger (CDU) | Stephanus Mappus (CDU) | Winfridus Kretschmann (Foedus 90/Virides) | |