Familiae origo Silesia fuit, pater eius magister erat. Anno 1928 familia Torgaviam, anno 1938Berolinum commigravit. Pater eius a Nazistis dimissus est, quod divortium facere cum uxore, cuius mater Iudaea erat, negaverat. Anno 1940 maturitatem adeptus est et studium musicae incipere voluit. Sed id a Nazistis propter maiores iudaicos vetitum est. Itaque tirocinium mercatoris fecit in societate armorum Rheinmetall-Borsig. Anno 1942 miles conscriptus est, sed anno 1944 propter aviam ex exercitu dimissus est et iterum in societate armorum laboravit. Post bellum finitum diurnarius variis actis diurnis laboravit atque annis 1950 - 1960 officium Bonnense stationis radiophonicae Berolinensis RIAS rexit. Anno 1959 legationi Theodiscae in Ghana laboravit, relationes ad acta diurna ordinavit. Post cursum honorum (vide infra) ab anno 1984 professor universitatis Hamburgi est. Bahr maritus est atque tres liberos habet.