Iosephus Müller

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iosephus Müller anno 1937

Iosephus (Josef) Müller (natus 27 Martii 1898 in Bavariae oppido Steinwiesen, mortuus 12 Septembris 1979 Monachii) vir publicus primo Factionis Popularis Bavaricae, deinde post secundum bellum mundanum CSU erat.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Maiores eius agricolae fuerunt. Ipse ad annum 1916 gymnasium frequentavit, deinde miles primo bello mundano pugnavit. Anno 1919 maturitatem adeptus est et deinde Monachii iurisprudentiae, sociologiae, oeconomiae, rebus politicis studebat. Anno 1925 doctor promotus et ab anno 1927 se causidicum professus est.

Familia[recensere | fontem recensere]

Müller anno 1934 uxorem duxit et ex ea filiam habuit.

Tempus dictaturae nazistarum[recensere | fontem recensere]

Müller Christiana fide nazistis resistebat et causidicus eorum inimicos in iudiciis defendebat. Et alios restistentes ut Gulielmum Canaris et Ioannem de Dohnanyi et Ioannem Paulum Oster convenit. Anno 1939 iterum conscriptus est et in officio agentium clandestinorum laboravit. Hic saepe Civitatem Vaticanam visitavit, ut cum papa de pace deliberaret. Anno 1943 a nazistis detectus et in castra carceralia raptus est. Non prius quam 1945 liberatus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Müller iam ab anno 1920 sodalis Factionis Popularis Bavaricae erat. In patriam reversus cum aliis exeunte anno 1945 novam factionem Christianam Bavariae (CSU) condidit. Huius praeses primus 17 Decembris 1945 electus est. Mansit praeses factionis ad annum 1949, fuit praeterea legatus senatus terrae Bavariae annis 1946-1962 et minister iustitiae Bavariae annis 1947-1952 et praeses ministrorum vicarius usque ad annum 1950 erat. Anno 1952 propter crimina corruptionis allata magistratum administri relinquere coactus est. Sed usque ad annum 1968 inter regentes CSU mansit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]