Theodericus Althaus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Theodericus Althaus anno 2008

Theodericus (vulgo: Dieter) Althaus (natus 29 Iunii 1958 Hagiopolis in Eichsfeldia) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Post scholam finitam et militiam obligatoriam Althaus Erfordiae physicae et mathematicae studebat, ut magister fieret. Id anno 1983 adeptus est. Annis 1983 ad usque 1989 magister in schola laboravit, postremo vicarius praeses scholae fuit. Anno 1989 exeunte Althaus consiliarius scholarum in pago Hagiopolis factus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1990 Althaus legatus senatus terrae Thuringiae fuit, ab anno 1992 administer culturae eius terrae foederalis fuit. Annis 1999 ad usque 2003 praeses legatorum CDU in senatus terrae Thuringiae erat. 5 Iunii 2003 Althaus successor Bernhardi Vogel (CDU) praeses ministrorum Thuringiae creatus est, quem magistratum ad hunc diem tenet. Electionem 30 Augusti 2009 Althaus perdidit atque 3 Septembris a magistratu praesidis ministrorum recessit. Althaus pro tempore Birgitta Diezel (CDU), administrix aerarii publici Thuringiae, nova praeses ministrorum fieri proposuit. Sed tum honorem officium administrare perrexit, cum factio sua cum SPD de novo foedere regendi ageret. 30 Octobris 2009 Christina Lieberknecht eius successor creata est. Althaus legatus senatus terrae manet.

Casus nartae[recensere | fontem recensere]

1 Ianuarii 2009 Althaus in Austria ferias agens et nartis vehens cum nartatrice collidit, quae paulo post mortua est. Althaus ipse grave saucius aliquot menses officio fungi non potuit. Initio Martii a iudicio Austriaco neglegentiae ad multam damnatus est. 20 Aprilis 2009 magistratus iterum gerere coepit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]