Latinitas bona

Nicolaus de Dohnanyi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nicolaus de Dohnanyi anno 1978

Nicolaus de (vulgo: Klaus von) Dohnanyi (natus 23 Iunii 1928 Hamburgi) vir publicus Germanicus et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD) est.

Familia[recensere | fontem recensere]

Dohnanyi nepos est Theodorici Bonhoeffer, sacerdotis et theologi Lutherani et partium Hitlerianarum inlustris adversarii. Pater Ioannes de Dohnanyi fuit, alterius resistentis dictaturae. Frater Christoph de Dohnányi musicus est.

Iuventus et Munus[recensere | fontem recensere]

Dohnanyi anno 1944 Potestampii testimonium maturitatis accepit et tum miles in Bello Orbis Terrarum II meruit. Bello deposito, iurisprudentiae Monachii et in universitatibus Yalensis et Columbiae studebat, atque anno 1949 primam, 1957 secundam probationem adeptus est. Ab anno 1951 iurisconsultus, ab anno 1957 in officina Ford Colonia Agrippinensis operam dedit. Ab anno 1960 praeses instituti perscrutationis opinionum fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Dohnanyi ab anno 1957 sodalis SPD est. In Rhenania-Palatinato ab anno 1979 praeses huius factionis erat. Die 1 Martii 1968 secretarius civitatis in administerii foederali oeconomiae erat, cui tum Carolus Schiller praefuit. Annis 19691981 legatus Dietae Foederalis Germaniae fuit. Ab 22 Octobris 1969 secretarius civitatis in administerio Foederalis Eruditionis et Scientiae erat. Die 15 Martii 1972 ipse Administer Foederalis Eruditionis et Scientiae factus est, quod officium ad 7 Maii 1974 tenuit. Anno 1976 administer publicus in Administerio Rerum Externarum nominatus est. Die 24 Iunii 1981, successor Ioannis Ulrici Klose (SPD) magister civium Hamburgi creatus est, quem magistratum ad diem 8 Iunii 1988 gessit. Successor eius Henning Voscherau (SPD) creatus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaum de Dognanyi spectant.
Coat of arms of Germany.svg
Administri rerum Atomarum

Franciscus Iosephus Strauß (CSU) |Siegfriedus Balke (CSU) |

Administri Eruditionis et Scientiae

Ioannes Lenz (FDP) |Gerhardus Stoltenberg (CDU) |Ioannes Leussink (SPD) |Nicolaus de Dohnanyi (SPD) |Helimutus Rohde (SPD) |Georgius Schmude (SPD) |Björn Engholm (SPD) |Dorothea Wilms (CDU) |Georgius Möllemann |Rainerus Ortleb (FDP) |Carolus-Ioannes Laermann(FDP) |Georgius Rüttgers (CDU) |Edelgarda Bulmahn (SPD) |Annetta Schavan (CDU) |Ioanna Wanka (CDU)
Consilium ministrorum Brandt I (22 Octobris 1969 - 15 Decembris 1972)
Coat of arms of Germany.svg
Gulielmus Brandt (SPD) |

Gualterus Scheel (FDP) | Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) | Gerhardus Jahn (SPD) | Alexander Möller (SPD) | Carolus Schiller (SPD) | Helimutus Schmidt (SPD) | Iosephus Ertl (FDP) | Gualterus Arendt (SPD) | Georgius Leber (SPD) | Catharina Strobel (SPD) | Lauritius Lauritzen (SPD) | Egon Franke (SPD) | Ioannes Leussink (nullius factionis) | Nicolaus de Dohnanyi (SPD) | Horatius Ehmke (SPD) |

Erhardus Eppler (SPD) |
Consilium ministrorum Brandt II (15 Decembris 1972 - 7 Maii 1974)
Coat of arms of Germany.svg
Gulielmus Brandt (SPD) |Gualterus Scheel (FDP) |Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) |Gerhardus Jahn (SPD) |Helimutus Schmidt (SPD) |Ioannes Friderichs (FDP) |Iosephus Ertl (FDP) |Gualterus Arendt (SPD) |Georgius Leber (SPD) |Catharina Focke (SPD) |Lauritius Lauritzen (SPD) |Horatius Ehmke (SPD) |Ioannes Iochen Vogel (SPD) |Egon Franke (SPD) |Nicolaus de Dohnanyi (SPD) |Erhardus Eppler (SPD) |Egon Bahr (SPD) |Wernerus Maihofer (FDP) |