Elisabetha Schwarzhaupt

E Vicipaedia

Elisabetha Schwarzhaupt (nata 7 Ianuarii 1901 Francofurti ad Moenum, mortua 30 Octobris 1986 eodem loco) femina rebus publicis Germaniae versata et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae erat.

Familia, Iuventus et Munus[recensere | fontem recensere]

Pater consiliarius scholarum, mater filia mercatoris fuit. Ipsa, postquam maturitatem adepta est, primo anno 1920 magistrae munus appetivit, deinde autem Francofurti et Berolini iurisprudentiae studebat. Anno 1925 primam, anno 1930 secundam probationem accepit et doctor iurisprudentiae promota est. Deinde consiliatrix feminarum pro urbe Francofurti, dein iudex adiutrix ad annum 1933 laboravit: Tum Nazistae feminam esse iudicem vetuerunt. Itaque ab anno 1935 syndica Ecclesiae Evangelicae Berolini facta est. Anno 1947 Francofurtum revertit et ibi ad annum 1953 pro Ecclesia Evangelica laboravit.

Cursus Honorum[recensere | fontem recensere]

Temporibus Rei Publicae Vimarianae Schwarzhaupt sodalis Factionis Democraticae Popularis (DVP) fuit. Anno 1945 CDU factionem accessit. Anno 1953 legata Dietae Foederalis Germaniae facta est. 14 Novembris 1961 Administra Foederalis Salutis Publicae in consilio administrorum Adenauer nominata est. Hoc officio et Ludovico Erhard (CDU) cancellario foederali fungebatur. Fuit prima femina, quae administerium foederale Germaniae administravit. Die 30 Novembris 1966 consilium ministrorum una cum Erhard cancellario reliquit. Ad annum 1969 legata Dietae Foederalis mansit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Administri Foederales Salutis Publicae

Elizabeth Schwarzhaupt (CDU) |Catharina Strobel (SPD) |Catharina Focke (SPD) |Antje Huber (SPD) |Anca Fuchs (SPD) |Henricus Geißler (CDU) |Rita Süssmuth (CDU) |Ursula Lehr (CDU) |Gerda Hasselfeldt (CSU) |Horatius Seehofer (CSU) |Andrea Fischer (Virides) | Ulla Schmidt (SPD) |Philippus Rösler (FDP) |Daniel Bahr (FDP) |Hermannus Gröhe (CDU) |Ioannes Spahn (CDU) 2018  |

Consilium ministrorum Adenauer V (13 Decembris 1962 - 11 Octobris 1963)
Consilium ministrorum Erhard I (17 Octobris 1963 - 26 Octobris 1965)
Consilium ministrorum Erhard II (26 Octobris 1965 - 30 Novembris 1966)