Catharina Strobel

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Catharina Strobel
Res apud Vicidata repertae:
Catharina Strobel: imago
Nativitas: 23 Iulii 1907; Norimberga
Obitus: 26 Martii 1996; Norimberga
Patria: Germania
Nomen nativum: Käte Müller

Officium

Officium: legatus ad Parlamentum Europaeum, Socius Concilii Federalis Germanici
Munus: Politicus

Memoria

Laurae: Bavarian Order of Merit, Bayerische Verfassungsmedaille in Gold, Grand Cross of the Order of Merit of the Federal Republic of Germany
Sepultura: Q2380753
Catharina Strobel anno 1968 in legatione Bavariae

Catharina (Theod.: Käte) Strobel (nata Catharina Müller 23 Iulii 1907 Norimbergae, mortua 26 Martii 1996 eodem loco) femina rei publicae et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD) erat.

Parentes, iuventus et Munus[recensere | fontem recensere]

Filia sutoris erat. Post scholam finitam tirocinium mercatoris aüud foedus horticularium Norimbergae fecit atque ibi annis 1923 - 1935 ministra publica laboravit, annis 1935 - 1939 aerarium huius societatis administravit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Anno 1928 Ioanni Strobel nupsit, qui propter sententias suas a Nazistis in Castra carceralia iactus est atque postea miles in cohortem poenalem coactus est. Anno 1946 e captivitate belli rediit. Catharina Strobel duas filias genuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Strobel iam ab anno 1925 ad usque 1933, cum factio vetita esset, Strobel sodalis SPD factionis erat. Post bellum finitum in Franconia et Bavaria factionem consilia feminarum in fctione aedificavit. Anno 1949 primo in Dietam Foederalem Germaniae electa est et ad annum 1972 mansit. Annis 1958-1967 etiam legata Parlamenti Europaei et annis 1962-1964 hic etiam praeses vicaria fuit. Atque iura mulierium impuberiumque defendit. 1 Decembris 1966 Administra Foederalis Salutis Publicae in consilio administrorum Curtii Georgii Kiesinger (CDU) nominata est. Anno 1969, cum Gulielmus Brandt (SPD) novus cancellarius electus esset, Strobel etiam Familiae et Iuvenum Administra facta est. Post electionem Dietae Foederalis anni 1972 15 Decembris consilium ministrorum reliquit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Catharina Strobel spectant.
Administri Foederales Salutis Publicae
Coat of arms of Germany.svg
Elizabeth Schwarzhaupt (CDU) |Catharina Strobel (SPD) |Catharina Focke (SPD) |Antje Huber (SPD) |Anca Fuchs (SPD) |Henricus Geißler (CDU) |Rita Süssmuth (CDU) |Ursula Lehr (CDU) |Gerda Hasselfeldt (CSU) |Horatius Seehofer (CSU) |Andrea Fischer (Virides) | Ulla Schmidt (SPD) |Philippus Rösler (FDP) |Daniel Bahr (FDP) |Hermannus Gröhe (CDU) |Ioannes Spahn (CDU) 2018  |
Consilium ministrorum Kiesinger (1 Decembris 1966 - 21 Octobris 1969)
Consilium ministrorum Brandt I (22 Octobris 1969 - 15 Decembris 1972)