Haec pagina est honorata.
Latinitas nondum censa

Ratisbona

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Insigne Tabula geographica
Insigne Ratisbonae Situs Ratisbonae
Nomen Latinum: Ratisbona
Nomen Germanicum: Regensburg
Nomina Latina alia: Augusta Tiberii, Castra Regina, Colonia Tiberia Augusta, Hyatospolis, Hiaspolis, Hierapolis, Hyctopolis ad Istrum, Imbripolis, Imbripolitanus, Quadrata, Radaspona, Radesbona, Radespona, Radisbona, Radispona, Raegina, Ranasbona, Ratispolis, Ratispona, Regina, Regino Urbs, Reginoburgum, Reginopolis, Regisburgium, Regnia, Tiberia, Tiberina, Tiburina, Tiburnia[1]
 
 
Pons lapideus
Regensburg Steinerne Bruecke.jpg
 
 
Indicia fundamentalia
Terra foederalis: Bavaria
Provincia: Palatinatus Superior
Circulus urbanus: Ratisbona
Coordinata geographica: 49° 1′ ″ Sept., 12° 6′ ″ Ort.
Altitudo: ab 326 ad 471 metros supra mare
Area: 80.8 km²
Numerus incolarum: 142 292 (Mense Decembri 2014)
Coniunctio communium cum: Aberdonia, Brixinone, Budavar (Hungariae), Augustonemeto in Francia, Odesso, Pilsna in Bohemia (Cechia), Tempe in Arizona
Spissitudo incolarum: 1762 per chiliometrum quadratum
Numerus cursualis: ab 93001 ad 93059
Praefixum telephonicum: 0941
Nota autocineti: R
Nota magistratus communalis: 09 3 62 000
UN/LOCODE:
NUTS-Regio:
Ordo urbis partium: 18 regiones
Inscriptio cursualis magistratus: Rathausplatz 1

93047 Regensburg

Pagina interretialis: [1]
Res politicae
Magister civium superior: Ioachim Wolbergs (Factio socialis democratica Germaniae)

Ratisbona vel Castra Regina est urbs circulo carens in oriente Bavariae sita. Caput et sedes administrationis provinciae Palatinatus Superioris est. Hodie hic centum et quinquaginta milia incolarum habitant, et ita Ratisbona post Monachium, Nurembergiam, Augustam Vindelicorum in quarto loco inter urbes magnas rei publicae liberae Bavariae stat.

Urbs est sedes episcopi et dioecesis Catholicae Ratisbonae et unum e viginti tribus centris superioribus [theodisce "Oberzentren") Bavariae rei publicae. Urbes maiores propinquae sunt Nurembergia ad circa centum chiliometra in boreoccidente sita et Monachium circa 120 chiliometra in meridie situm.

Numerus incolarum Castrorum Reginorum post secundum bellum mundanum super centena milia crevit. Qua re "urbs magna" facta est.

Castra Regina ad Danuvium sita sunt in finibus regionum trium, quae Silva Gabreta (in boreoriente), Iura (in occidente) et terra ante Alpes (in meridie et oriente) nominantur. Pars huius terrae in oriente adiacens Theodisce Gäuboden appellatur et pars Bavariae Inferioris est.

In finibus urbis flumen Reginus (Germanice "Regen") nominatum a sinistra in Danuvium influit. Iam antea in confinio occidentali urbis aliud flumen (Naba) pariter a sinistra se in Danuvium immergit.

Communia vicina[recensere | fontem recensere]

Hae urbes communesque, quae sunt partes Circuli Ratisbonensis, attingunt Castra Regina urbem. Indicantur dextrorsum ab septentrionibus (nominibus Theodiscis): Lappersdorf, Zeitlarn, Wenzenbach, Tegernheim, Barbing, Neutraubling, Obertraubling, Pentling, Sinzing (Latine Sincingae) et Pettendorf.

Ordo urbis[recensere | fontem recensere]

Fines Castrorum Reginorum in duodeviginti regiones dividuntur:

  • I Innenstadt (centrum)
  • II Stadtamhof
  • III Steinweg – Pfaffenstein
  • IV Sallern – Gallingkofen
  • V Konradsiedlung – Wutzlhofen
  • VI Brandlberg – Keilberg
  • VII Reinhausen
  • VIII Weichs
  • IX Schwabelweis
  • X Ostenviertel (vicus orientalis)
  • XI Kasernenviertel (vicus castrorum)
  • XII Galgenberg (mons patibuli)
  • XIII Kumpfmühl – Ziegetsdorf – Neuprüll
  • XIV Großprüfening – Dechbetten – Königswiesen (pratum regis)
  • XV Westenviertel (vicus occidentalis)
  • XVI Oberwinzer – Niederwinzer – Kager
  • XVII Oberisling – Leoprechting – Graß
  • XVIII Burgweinting – Harting

Historia[recensere | fontem recensere]

Castra Régina — id est castra ad flumen Reginum sita — una ex urbibus antiquissimis Germaniae sunt. Primo illa regio a Celtis incolebatur, qui eam “Ratasbonam” vel “Ratisbonam” appellaverunt. Historia urbis litteris tradita incepit anno 79, cum Romani castellum cohortis collocavissent in hac regione, quae hodie Kumpfmühl appellatur. Inter cursum historiae variis nominibus Latinis nuncupata est velut Quadrata (propter formam castrorum), Germanisheim, Hyatospolis, Ymbripolis, Reginopolis et Tybernia. Adhuc in usu sunt Castra Regina, Ratisbona; Theodisce Regensburg, Francogallice Ratisbonne.

Inter bellum contra Marcomannos anno 179 Marco Aurelio imperatori placuit in illo loco castra legionis collocare, quae dehinc caput militare Raetiae provinciae fuerunt. Legio III Italica ibi stipendia meruit. Haec castra finis fortiter munitus limitis Raetici fuerunt, cuius terminus Abusina est. Reliquiae castrorum velut porta praetoria et partes muri hodie spectari possunt. Inter migrationem gentium castra incolumia circa annum 400 omissa sunt.

Ex anno 500 ad annum 788, quo Tassillo III a Carolo Magno imperatore victus est, Ratisbona sedes ducum Baiuvarorum erat. Qui Agilolfingi appellabantur.

Ratisbona est una ex sedibus episcopalibus antiquissimis Germaniae, quae iam nonnullos annos exstitit, antequam a Bonifatio anno 739 iure Canonico episcopo Romae substituta est. Quamquam anno 1542 urbs ad ecclesiam evangelicam se convertit, semper sedes episcopalis catholica hic manebat.

Ratisbona saeculo nono una ex urbibus amplissimis imperii Carolingorum orientalis erat. Hemma, coniunx Ludovici Germanici imperatoris, sicut et Arnulphus de Carinthia et filius eius Ludovicus Infans duo imperatores Carolingi ultimi in ecclesia abbatiali Benedictinorum, quae S. Emmeramo dicata est, humati sunt.

Imperator Fridericus aënobarbus hic mense Maio anni 1189 cum exercitu magno ad tertiam expeditionem sacram abiit.

Postquam civitati urbis anno 1207 a Philippo rege privilegia ampla et denuo anno 1245 privilegium seipsam administrandi concessum est, dux Bavariae sedem suam anno 1255 Landishutam transtulit. Ratisbona deinde urbs (libera) imperialis appellabatur.

XIII et XIV saeculis Ratisbonenses temptaverunt, ut regionem circum urbem pacarent et rem publicam collocarent. Ita urbs in certamen cum ducibus Bavaricis venit, qui Wittelsbachi appellabantur. Quibus ob rationes oeconomicas multum intererat urbem sibi parare. Anno 1486 urbem tandem defaticatam duces Bavariae Superioris domuerunt. Sed iam anno 1496 urbs imperio sacri Romani nationis Germanicae reddita est. Hoc tempore urbs vehementer in inopiam redacta est et Maximilianus I imperator iterum et iterum copias misit, ut seditiones in urbe pacarent, velut in causa Volfgangi Roriceris magistri ecclesiae cathedralis constructionis, cui caput amputatum est.

Anno 1519 expulsione Iudaeorum, quorum numerus in urbe circum 500 fuit, et destructione vici eorum in loco, qui hodie "Neupfarrplatz" appellatur, siti, unum e communibus Iudaicis antiquissimis Germaniae deletum est. Expulsio morte Maximiliani I mense Ianuario anni 1519 possibilis facta est. Imperator Germaniae antiquitus protector Iudaeorum erat, sed Maximilianus successorem non nominavit. In loco vici Hebraici peregrinatio sacra "ad S. Mariam formosam" facta est, quae ad certamen inter senatum urbis et ecclesiam duxit.

Anno 1542 senatus civitasque ad religionem evangelicam transierunt. Quare conflictio cum ducatu Bavariae catholico et cum episcopo, qui in urbe habitabat et cui multae res immobiles erant, incitata est.

Anno 1547 Ratisbonae Iohannes Austriacus illegitimus filius Caroli V imperatoris et Barbarae Blombergae Ratisbonensis civis filiae natus est. Qui anno 1571 in naumachia Lepanthina expansionem Ottomanicam finivit.

tabula

Consilium Imperii perpetuum[recensere | fontem recensere]

Ratisbona fuit de origine unum ex centris ampli imperii Francorum orientalis – ex his magistratibus consilium imperiale, quod Germanice Reichstag appellatur, crescebat. Hic sententiae continuae constitutae sunt quam independentia Austriae, expeditiones exercitus imperialis et condita principalitatum imperialium?. Ex anno 1663 ad annum 1806 illud consilium continue in curia civitatis Ratisbonensis habebatur et deinde in consilium perpetuum imperii (Theodisce Immerwährender Reichstag) transnominatum est. Principes de "Thurn et Taxis" ex anno 1748 commisariis principalibus imperialibus in urbe fungerunt et adhuc ibi habitant.

Anno 1803 una ex ultimis sententiis consilii constituta est: recessus principalis deputationis imperii, qui Germanice Reichsdeputationshauptschluss nominatur et postremo ad dissolutionem imperii sacri Romani nationis Germanicae duxit. Hac sententia descensus urbis in ingravitatem incepit.

Urbs sub episcopo Carolo Theodoro de Dalberg principatus liber facta est, qui manebat usque ad expugnationem ab Napoleone anno 1809 perfectam. Qui principem Dalberg ursit urbem in novum regnum Bavaricum omittere. Huius administrationi directe subiecta et urbs circulo carens facta est. Sedes quoque regionalis administrationis facta est, e qua deinde Circulus Ratisbonensis genitus est.

Ex anno 1800[recensere | fontem recensere]

Urbs tantum lente iterum auctoritate crevit et anno 1859 in via ferrea, qua habuit coniunctiones Nurembergiam et Monachium, applicata est. Secuta est constructio portus anno 1910, qui portus Luitpoldinus vel orientalis appellabatur. Media urbs historica magna ex parte conservatur, quamquam urbs secundo bello mundano incursionibus e caelo laboravit. Incursiones contra fabricam Messerschmitt in fine occidentali urbis sitam rectae sunt. Inter viginti incursiones classium aeris Americani Britannique (ab 1943 anno ad 1945 annum) circum tria milia hominum necati sunt, inter quos multi captivi fuerunt. Anno 1945 nonnulli pontes super Danuvium deleti sunt; urbs autem ipsa sine pugna tandem omissa est.

Urbs post bellum lente e somno expergiscebatur. Anno 1946 numerus incolarum centena milia superavit. Causae numeri crenscentis erant constructio portus orientalis novi (anno 1960), colonia Siemens, initium universitatis studiorum (anno 1965), scholae praecipuae (initio annorum 70) et tandem initium fossae inter Moenum et Danuvium, magnae viae navigationis, anno 1978. Anno 1986 fabrica officinarum motoriorum Bavaricarum, breviter BMW appellatarum, productionem coepit. Infineon, soror societatis Siemens annis 80 officinam novam aedificavit. Anno 1992 Valetudinarium universitatis apertum est.

Religio[recensere | fontem recensere]

Episcopatus Ratisbonensis anno 739 a Sancto Bonifatio conditum est. Deinde nonnulla monasteria condita sunt. Urbs ipsa ex anno 1245 imperio directe subiecta est et habebat ex anno 1528 religionem Lutheranam. In finibus urbis autem semper multa monasteria erant; ita fides catholica in urbe et immigratione religio dominans manebat. Prius eis tantum episcopatus Ratisbona fuit, qui primo archidioecesi Moguntiaci subiectus erat, dein Salisburgio. Post recessum principalem deputationis imperii anno 1803 Ratisbona sedes archiepiscopi facta est, cum hospitium altum Ratibonense cum Ratisbona urbe et ceteris bonis parvis ecclesiae ad principatum Ratisbonae, qui anno 1810 Bavarica factus erit, coniunctum sit. Annis 1817 et 1821 episcopatus Ratisbonae nove definitus et provinciae ecclesiae Monachio et Freisingi subiectus est. Communitas ecclesastica in urbe hodie est decanatus Ratisbonensis.

Communitas reformata a superintendente regitur. Ad administrationem ecclesiae consistorium exsistebat. Post transitum ad Bavariam communitas pars ecclesiae evangelicae luthericae Bavaricae facta est. Intra hanc ecclesiam quoque terrae hodie decanatui Ratisbonensi sunt.

Acta[recensere | fontem recensere]

Ratisbona anno 1245 Friderico II imperatore ius autonomiae et praecipuum, ut “magistrum civium et consilium crearent”, accepit. Tantopere imperio directe subiecta (urbs imperialis libera) fuit et usque ad annum 1803 manebat. Consilio sedecim socii erant. Hic numerus item usque ad annum 1803 tenebatur.

Post transitum ad Bavariam Ratisbona caput circuli Regini sive post novum ordinem circulorum caput circuli “Palatinatus Superioris et Ratisbonae” facta est, e quo anno 1948 "circulus", ac deinde anno 1953 provincia "Palatinatus Superior" genitus est.

Urbs ab anno 1811 a directore custodiae regiae recta est. Ab anno 1818 urbi “primus magister civium” praefuit, qui anno 1907 titulum “magister civium superior” accepit. Iuxta magistrum civium superiorem in Ratisbona etiam sunt alii duo “magistri civium.”

Primi magistri civium sive magistri civium superiores ex annis 1811 et 1818:

  • 1811 ad 1814 Franciscus Xaver Fodor
  • 1814 ad 1815 Cicinger
  • 1815 ad 1818 Iosephus Bohonovsci
  • 1818 ad 1828 Iohannes Carolus Martinus Mauerer
  • 1828 ad 1832 Sigmundus Maria Nobilis de Eggelkraut
  • 1832 ad 1835 Fridericus Brügel
  • 1836 ad 1848 Deusamans? Liber Baro de Thon-Dittmer
  • 1849 ad 1856 Georgius Satzinger
  • 1856 ad 1868 Fridericus Schubarth
  • 1868 ad 1903 Oscar de Stobäus
  • 1903 ad 1910 Arminius Geib
  • 1910 Alfonsus Auer
  • 1910 ad 1914 Otto Gessler
  • 1914 ad 1920 Iosephus Bleyer
  • 1920 ad 1933 Otto Hipp
  • 1933 ad 1945 Otto Schottenheim
  • 1945 ad 1946 doctor Gerhardus Titze
  • 1946 ad 1948 Alfons Heiß
  • 1948 ad 1952 Georgius Zitzler
  • 1952 ad 1959 Iohannes Herrmann
  • 1959 ad 1978 Rudolphus Schlichtinger
  • 1978 ad 1990 Fridericus Viehbacher
  • 1990 ad 1996 Christa Meier
  • 1996 ad 2014 Iohannes Schaidinger
  • ab 2014 Ioachim Wolbergs

Insigne[recensere | fontem recensere]

Insigne Ratisbonae urbis monstrat duo claves argenteos oblique concurrentes in scuto rubro. Vexillum urbis est album et rubrum.

Claves attributum Sancti Petri sunt, qui est patronus ecclesiae cathedralis et urbis. Sanctus Petrus signis urbis iam ab saeculo XII traditus est. Claves sunt in insigni ab anno 1549.

Societates urbium[recensere | fontem recensere]

Ratisbona societates cum his urbibus colit:

Urbs est etiam patrona nationis Sudetogermanorum.

Res oeconomicae[recensere | fontem recensere]

Progressus oeconomicus Ratisbonae urbis post secundum bellum mundanum admodum sero incepit. Initium universitatis studiorum et scholae specialis fundamentum progressus oeconomici vehementis posuerunt.

Firmae amplissimae urbis sunt hodie BMW, Siemens AG, Infineo, Osra, officina machinarum Reinhausinensis, AREVA, officina Saxorum, fluentis electrici fortis armarum constructio, Toshiba vel Fiedler technologica perforationis. In oriente urbis Siemens VDO Automotive agit unum e centris progressionis maximis Germaniae.

Colonisatio firmarum futurarum ab urbe favetur. Institutiones sicut “centrum conditorum it-cellar” vel “bioregio” adhuc super 30 firmas biotechonologicas complectens sunt partes renovationis oeconomicae urbis. Tempore progressus, qui Anglice “New Economy-Boom” appellatur, numerpsae firmae conditae sunt, sicut Amazo, Adori s. a., Feedback s. a., Offerto aut SPiN s.a., quare Ratisbona ceteris temporibus centrum oeconomicum retis Germaniae fuit. Nonnullae firmae, sicut Amazo, autem interea in regiones geographicas opportuniores Germaniae migraverunt. Nonnullae, sicut Adori vel Feedback, casu fori novi perierunt.

Commeatus[recensere | fontem recensere]

  • per pedes in pulchrissimis ripis Danuvii vel Naabis pervenire
  • per birotam via birotae Danuvii, in via birotae quinque fluviorum aut in via birotae Naabis pervenire
  • Lineae viae ferreae
  • stratae autocineticae
    • A3 Norimberga – Batavia (de occidente ad orientem per meridiem regionis urbis meridie ducens)
    • A93 Ratisbona – Veida – Hofium (de septentrionibus ad meridiem per occidentem regionem urbis)
  • stratae foederales
    • B8 Herbipolis – Norimberga – Ratisbona – Batavia
    • B15 Hofium – Schwandorf – Ratisbona – Landishuta
    • B16 Chamo – Ratisbona – Ingolstadium
  • Portus, qui est maximus Bavariae, situs in fossa Europaea Rheno-Moeno-Danuvio - Forum inter Europae partes septentrionalem orientalem
  • Aeroportus Norimbergae et Monachii. Boioduri (minor)

Media[recensere | fontem recensere]

Ratisbonae radiophonia Bavarica officium Bavariae orientalis colit. Emittor televisificus regionalis, qui TVA appellatur, hinc informationes de regionibus Ratisbonensi et Boiodurensi diffundit. Duo emittores radiophonici regionales, qui gong fm et Charivari appellantur, hic instituti sunt.

Diurnum regionale "Mittelbayrische Zeitung" (Diurnum Bavariae mediae) nominatur.

Porro periodicum menstruum "neue musikzeitung" (Novum periodicum musicae) hac in urbe editur.

Domus Lindinger & Schmid autem periodicum menstruum "Kunstzeitung" (Periodicum artis) edit.

Eruditio[recensere | fontem recensere]

  • Universitas Ratisbonensis: quarta universitas Bavariae anno 1962 condit anno 1967 docere incepit.
  • Schola specialis Ratisbona — pro rebus technicis, oeconomicis et socialibus: condita est anno 1971 institutiones varias succedens.
  • Anno 2001 schola pro musica ecclesiae catholicae et rebus paedagogicis musicae Ratisbonae iterum condita est. Quae iam anno 1874 prima schola pro musica ecclesiae catholicae in mundo condita erat.

Cultus et res visu dignae[recensere | fontem recensere]

Theatrum[recensere | fontem recensere]

  • Theatrum in area Bismarcki
  • Theatrum in Velodromo
  • Theatrum in area prati
  • Theatrum figurarum in hortis urbis
  • Theatrum rusticorum Ratisbonense
  • Turristheatrum in domo Goliathi
  • Theatrum studentium Ratisbonense
  • Theatrum in universitate
  • Theatrum apertum Ratisbonense

Musica[recensere | fontem recensere]

  • Passeres basilicae Ratisbonenses
  • Conventus Iazzi Ratisbonensis
  • Chorus "Cantabile" Ratisbonensis
  • Chorus universitatis Ratisbonensis

Musea[recensere | fontem recensere]

Musea Ratisbonae urbis

  • Museum historicum
  • Museum consilii imperii
  • Domus memor Kepleri
  • Pinacotheca urbis –"Leerer Beutel" (Sacculus vacuus)

Musea dioecesis Ratisbonensis

  • Thesaurus ecclesiae cathedralis
  • Museum Monasterii superioris
  • Museum Sancti Ulrici

Museum aulae Thurnensis et Taxis

Cetera Musea

  • Forum artium "Galeria orientis Germaniae"
  • Museum naturae Bavariae orientalis
  • Danuvii navigationis museum
  • Museum turris pontis

etc.

Aedificia[recensere | fontem recensere]

Ecclesia cathedralis turribus circum 90 metros altis ornata
Porta praetoria

Media urbs historica magna ex parte conservata est. Dicitur sex milia aedificiorum historicorum continere, quod esset maximus numerus monumentorum in qualibet urbe Europae. Dictu digna sunt pons lapideus, qui est amplissimus pons mediae aetatis, ecclesia cathedralis, curia antiqua cum aula consilii imperii, horreum salis, regia ducis cum turribus Romanorum, porta praetoria, castellum Sancti Emmerami, maximus numerus ecclesiarum et monasteriorum velut ecclesia Scoticorum Sancto Iacobo dicata cum porta famosa.

Hic sunt reliquiae synagogae, murorum Romanorum, portarum mediae aetatis, culina farciminum antiquissima mundi, quae '"Wurstkuchl" appellatur. Turres patriciorum conspectum urbis constituunt.

Spectacula[recensere | fontem recensere]

  • Diēs antiquae musicae
  • Dies theatrorum discipulorum
  • Finis septimanae Jazz Bavaricus

Otium[recensere | fontem recensere]

  • Festa civium
  • Dulta
  • Forum Christi infantis
  • Forum DONA

Ars athletica[recensere | fontem recensere]

  • Marathon Ratisbonae cum tribus milibus athletarum
  • Triathlon Ratisbonae
  • Marathon birotarum Arberis montis cum quinque milibus athletarum
  • "SSV Jahn Regensburg" pedifolle in liga quarta ludens
  • EVR (ursi marini) hocceio glaciali ludens

Personae clarae[recensere | fontem recensere]

Nati[recensere | fontem recensere]

Mortui[recensere | fontem recensere]

Cives civitati honoris causa ornati et adhuc viventes[recensere | fontem recensere]

Alii cives clari[recensere | fontem recensere]

Nexus internus[recensere | fontem recensere]


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Thomas Urso (1990). Toponomastica Bibliografica. Guida ai nomi dei luoghi di stampa fino al 1799. Florentiae: Leo S. Olschki Editore; pp. 99 et 100.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Carolus Bauer (2014). Regensburg: Kunst-, Kultur- und Alltagsgeschichte (editio 6). Ratisbonae, Gietl Verlag et MZ-Buchverlag. Ratisbonae. (Theodisce)
  • Hugo comes de Walderdorff (1896). Regensburg in seiner Vergangenheit und Gegenwart. Ratisbonae, Pustet. (Theodisce)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ratisbonam spectant.