Latinitas bona

Ole de Beust

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ole de Beust anno 2007

Ole de Beust (nomine proprio: Carolus-Fridericus Arp Baro de Beust, natus 13 Aprilis 1955) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae est.

Familia et iuventus[recensere | fontem recensere]

Patria Ole de Beust Hamburgum est. Inter maiores eius Fridericus Ferdinandus de Beust est. Pater eius Achim-Helge de Beust propter uxorem, matrem Hannam, quae a Nazistis ut Iudaica origine persecutebatur, Germaniam relinquere coactus est. Pater post secundum bellum mundanum primus praeses primus Unionis iuvenilis Hamburgi creatus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1971 Unionis iuvenilis et CDU sodalis factus est. Ab anno 1975 ad 1983 Hamburgi in universitate iurisprudentiae studebat. Ab anno 1977 ad 1983 praeses Unionis iuvenilis Hamburgi erat. Ab anno 1978 sodalis parlamenti Hamburgensis est. 31 Octobris 2001 post electiones de Beust magister civium superior Hamburgi successor Ortvini Runde (SPD) electus est. Ab hoc die variis coalitionibus urbem patriam regnavit, , primo CDU cum Factione Reipublicanae Impetu foedus fecit, deinde ab anno 2004 post foedus finitum et electionem habitam factio sua maiorem partem legatorum adepta est, denique ab anno 2008 cum GAL. Foedere inter alia sancitum est, ut scholae Hamburgi reformandae essent: Ad usque sextum annum omnes dicipuli una scholam frequentare debuerunt. Sed id plebiscito incolarum 18 Iulii 2010 repudiata est, quamquam omnes paene factiones (nisi FDP) reformae favebant. Itaque de Beust eodem de se a magistratu se recessurum pronuntiavit. Christopherum Ahlhaus (CDU) suum successorem proposuit et honorem magistri civium 25 Augusti 2010 deposuit.

Consilia[recensere | fontem recensere]

Una cum Viridibus ab anno 2007 pro scholis reformandis nitebatur, ut omnes discipuli primos sex annos communiter instituerentur. Haec res a civibus Hamburgi acriter disputaretur et eo die, quo se recessurum pronuntiabat, suffragio decreta est. Maior pars electorum propositum regentium negavit atque de Beust eodem die - sed antequam eventus notus erat - pronuntiabat se magistratum magistri civium relicturum esse.

Insigne Germaniae
Carolus Arnold | Ioannes Ehard (I) | Henricus Gulielmus Kopf | Reinholdus Maier | Georgius Augustus Zinn (I) | Petrus Altmeier (I) | Kai-Uwe de Hassel | Curtius Sieveking | Gulielmus Brandt | Gulielmus Kaisen | Franciscus-Iosephus Röder (I) | Franciscus Meyers | Ioannes Ehard (II) | Curtius Georgius Kiesinger | Georgius Diederichs | Georgius Augustus Zinn (II) | Petrus Altmeier (II) | Helimutus Lemke | Nicolaus Schütz | Herbertus Weichmann | Franciscus-Iosephus Röder (II) | Ioannes Koschnick (I) | Henricus Kühn | Alphonsus Goppel | Ioannes Filbinger | Alfredus Kubel | Albertus Osswald | Bernhardus Vogel (I) | Gerhardus Stoltenberg | Theodericus Stobbe | Ioannes-Ulricus Klose | Werner Zeyer | Ioannes Koschnick (II) | Ioannes Rau (I) | Franciscus Iosephus Strauß | Lotharius Späth | Ernestus Albrecht | Holger Börner | Gualterius Wallmann | Bernhardus Vogel (II) | Björn Engholm | Gualtherius Momper | Henning Voscherau | Alfredus Gomolka | Bernhardus Seite | Anscharius Lafontaine | Nicolaus Wedemeier | Ioannes Rau (II) | Edmundus Stoiber | Ervinus Teufel | Gerardus Schröder | Ioannes Eichel | Rolandus Koch | Curtius Biedenkopf | Curtius Beck | Nicolaus Wowereit | Gualphangus Böhmer | Theodericus Althaus | Matthias Platzeck | Petrus Haraldus Carstensen] | Haraldus Ringstorff | Ole de Beust | Petrus Müller | Ioannes Böhrnsen | Hannelora Kraft | Horatius Seehofer | Winfridus Kretschmann | Stephanus Weil | Volkerus Bouffier | Stanislaus Tillich