Latinitas bona

Georgius Augustus Zinn

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Monumentum Georgii Augusti Zinn Francofurti ad Moenum

Georgius Augustus (vulgo: Georg August) Zinn (natus 27 Maii 1901 Francofurti ad Moenum, mortuus 27 Martii 1976 eodem loco) vir publicus Germaniae et sodalis SPD erat.

Munus[recensere | fontem recensere]

Post scholam finitam Zinn tres annos minister publicus urbis Cassalae fuit, deinde annis 1923 - 1926 Goettingae et Berolini iurisprudentiae atque rebus publicis studebat. Anno 1927 primam, anno 1931 secundam probationem accepit. Tum iurisconsultus Cassalae laboravit. Postquam Nazistae rerum Germaniae potiti sunt, Zinn in carcerem aliquamdiu missus est. Nam iam ab anno 1919 sodalis SPD fuerat. Annis 1939 - 1945 militavit atque bello paene finito captus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Qua captivitate dimissus iudex summus Cassalae erat. Octobre 1945 administer iustitiae Carolo Geiler praeside ministrorum Hassiae factus est et etiam in hoc officio mansit, cum Christianus Stock anno 1946 praeses ministrorum electus est. Praeterea legatus consilii parlamentarici Bonnae fuit, quod constitutionem novam Germaniae tulit. Sic Zinn etian unus e patribus patriae habebatur. Annis 1949 - 1951 etiam legatus Dietae Foederalis fuit. 14 Decembris 1950 praeses ministrorum Hassiae electus est atque paene viginti annos hoc officio fungebatur: 3 Octobris 1969 se recessit et Albertus Osswald (SPD) eius successor creatus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Insigne Germaniae
Carolus Arnold | Ioannes Ehard (I) | Henricus Gulielmus Kopf | Reinholdus Maier | Georgius Augustus Zinn (I) | Petrus Altmeier (I) | Kai-Uwe de Hassel | Curtius Sieveking | Gulielmus Brandt | Gulielmus Kaisen | Franciscus-Iosephus Röder (I) | Franciscus Meyers | Ioannes Ehard (II) | Curtius Georgius Kiesinger | Georgius Diederichs | Georgius Augustus Zinn (II) | Petrus Altmeier (II) | Helimutus Lemke | Nicolaus Schütz | Herbertus Weichmann | Franciscus-Iosephus Röder (II) | Ioannes Koschnick (I) | Henricus Kühn | Alphonsus Goppel | Ioannes Filbinger | Alfredus Kubel | Albertus Osswald | Bernhardus Vogel (I) | Gerhardus Stoltenberg | Theodericus Stobbe | Ioannes-Ulricus Klose | Werner Zeyer | Ioannes Koschnick (II) | Ioannes Rau (I) | Franciscus Iosephus Strauß | Lotharius Späth | Ernestus Albrecht | Holger Börner | Gualterius Wallmann | Bernhardus Vogel (II) | Björn Engholm | Gualtherius Momper | Henning Voscherau | Alfredus Gomolka | Bernhardus Seite | Anscharius Lafontaine | Nicolaus Wedemeier | Ioannes Rau (II) | Edmundus Stoiber | Ervinus Teufel | Gerardus Schröder | Ioannes Eichel | Rolandus Koch | Curtius Biedenkopf | Curtius Beck | Nicolaus Wowereit | Gualphangus Böhmer | Theodericus Althaus | Matthias Platzeck | Petrus Haraldus Carstensen] | Haraldus Ringstorff | Ole de Beust | Petrus Müller | Ioannes Böhrnsen | Hannelora Kraft | Horatius Seehofer | Winfridus Kretschmann | Stephanus Weil | Volkerus Bouffier | Stanislaus Tillich | Maria-Ludovica Dreyer | Michael Müller