Ioannes Ehard
Iohannes (Hans) Ehard (natus 10 Novembris 1887 Bambergae, mortuus 18 Octobris 1980) vir publicus Bavariae et sodalis Christianae Socialis Unionis in Bavaria (CSU) fuit.
Munus
[recensere | fontem recensere]Ab anno 1908 ad 1912 Monaci et Herbipoli Ehard iurisprudentiae studebat et tum Doctor iurum promotus est. Ab anno 1914 ad 1918 primo bello mundano miles interfuit. Bello finito administer ministerii iustitiae Bavaria fuit atque anno 1924 procuratori publico adfuit, qui Adolphum Hitler coniurationis accusabat. Anno 1933, postquam nazistae rerum potiti sunt, Ehard ministerium reliquit et iudex summi iudicii Bavariae factus est.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Ehard, qui iam anno 1919 sodalis Factionis Bavariae populi (BVP) factus erat, post secundum bellum mundanum sodalis CSU factus est. Anno eodem brevi tempore administer Bavariae iustitiae, 21 Decembris 1946 successor Gulielmi Hoegner (SPD) praeses ministrorum eius terrae creatus est. Hunc honorem tenuit ad usque 14 Decembris 1954, cum Hoegner iterum praeses ministrorum electus est. Anno 1950/1951 etiam praeses Consilii Foederalis Germaniae erat. Annis 1949 - 1955 praeses CSU fuit. 26 Ianuarii 1960 successor Ioannis Seidel iterum praeses ministrorum creatus est. Sed 11 Decembris 1962 Alphonsus Goppel eius successor creatus est atque Ehard iterum administer iustitiae fiebat. Hunc magistratum ad annum 1966 tenuit. Anno 1980 mortuus est.