Daniel Günther

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Daniel Günther
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 24 Iulii 1973; Kielia
Patria: Germania

Officium

Officium: Member of the Landtag of Schleswig-Holstein, Minister-President of Schleswig-Holstein
Munus: Politicus

Daniel Günther (natus die 24 Iulii 1973 Kieliae) rerum politicarum peritus Germanicus factionis CDU est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Günther Ekerenfordae scholam frequentavit et anno 1993 testimonium maturitatis accepit. Tum Kieliae rebus politicis, oeconomiae et psychologiae studebat et gradum magistri adeptus est. Deinde secretarius factionis suae Ekerenfordae (2000 - 2005) et Slesvici-Holsatiae (2005 - 2012) erat. Praeterea inter alia pro oppido Ekerenforda et opere fundato "Hermannus Ehlers" operam dedit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Annis 1998 - 2014 Günther consiliarius oppidi Ekerenfordae erat, annis 2003 - 2005 etiam magister civium vicarius huius urbis. Ab anno 2009 legatus ad senatum terrae Slesvici-Holsatiae est, ab anno 2014 praeses legatorum suae factionis et ab anno 2016 praeses totius factionis CDU in Slesvico-Holsatia. Die 7 Maii 2017 in electione senatus terrae plurima suffragia accepit[1] et nunc cum FDP et Viridibus factione de foedere regendi agit[2]. Die 27 Iunii 2017 Günther praeses ministrorum Slesvici-Holsatiae electus est. Foedus regnandi regit factionum CDU, FDP et Viridum[3].

Familia[recensere | fontem recensere]

Günther uxorem duxit atque filiam habet.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Danielem Günther spectant.