Latinitas bona

Curtius Sieveking

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Curtius (vulgo: Kurt) Sieveking (natus 21 Decembris 1897 Hamburgi, mortuus 16 Martii 1986 eodem loco) vir publicus Theodiscus et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae erat.

Familia et Iuventus[recensere | fontem recensere]

Iam maiores Sieveking senatores clari Hamburgi fuerunt. Curtius scholam famosam Hamburgi Ioanneum frequentabat. Anno 1914 paulo ante maturitatem acceptam voluntarius miles Belli Orbis Terrarum I conscriptus est. Anno 1917 aeroplaniger lacertam laevam amisit.

Munus[recensere | fontem recensere]

Bello finito Sieveking iurisprudentiae Heidelbergae, Monachii, Marburgi studebat. Tum erat referendarius in iudicio Hamburgi. Annis 1923 et 1924 Berolini in parte administerii rerum exterarum, quae ad Amerciam pertinuit, laboravit. Anno 1925 ad societatem iurisconsultorum Hamburgi accessit. Praeterea sodalis Factionis Theodiscae Popularis (DVP) factus est: Contra communistas et nazistas aequo modo certavit. Ab anno 1936 in argentaria Warburg laboravit. Anno 1944 iterum miles conscriptus et in Esbjerg (Dania) missus est. Bello Orbis Terrarum II finito syndicus senatus Hamburgi et praeses officii magistri civium factus est. Anno 1951 consul, tum legatus Germaniae in Suecia factus est. Post cursum honorum finitum aliquot annos Hamburgi iurisconsultus laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1953 factio CDU electionem Hamburgi vicit et cum aliis factionibus (FDP, Factione Theodisca et BHE) Sieveking successorem Maximiliani Brauer (SPD) magistrum civium Hamburgi elegit. 2 Decembris anni 1953 novum magistratum iniit. Sed iam proxima in electione SPD maiorem partem suffragiorum iterum accepit et Maximilianus Brauer Sieveking successit. Ad annum 1965 legatus parlamenti (civitatis) Hamburgi mansit.

Consilia[recensere | fontem recensere]

Sieveking annis 1953 - 1957 scholam elementariam in quattuor annos abbreviavit. Praeterea foedus amicitiae cum Petropoli fecit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Insigne Germaniae
Carolus Arnold | Ioannes Ehard (I) | Henricus Gulielmus Kopf | Reinholdus Maier | Georgius Augustus Zinn (I) | Petrus Altmeier (I) | Kai-Uwe de Hassel | Curtius Sieveking | Gulielmus Brandt | Gulielmus Kaisen | Franciscus-Iosephus Röder (I) | Franciscus Meyers | Ioannes Ehard (II) | Curtius Georgius Kiesinger | Georgius Diederichs | Georgius Augustus Zinn (II) | Petrus Altmeier (II) | Helimutus Lemke | Nicolaus Schütz | Herbertus Weichmann | Franciscus-Iosephus Röder (II) | Ioannes Koschnick (I) | Henricus Kühn | Alphonsus Goppel | Ioannes Filbinger | Alfredus Kubel | Albertus Osswald | Bernhardus Vogel (I) | Gerhardus Stoltenberg | Theodericus Stobbe | Ioannes-Ulricus Klose | Werner Zeyer | Ioannes Koschnick (II) | Ioannes Rau (I) | Franciscus Iosephus Strauß | Lotharius Späth | Ernestus Albrecht | Holger Börner | Gualterius Wallmann | Bernhardus Vogel (II) | Björn Engholm | Gualtherius Momper | Henning Voscherau | Alfredus Gomolka | Bernhardus Seite | Anscharius Lafontaine | Nicolaus Wedemeier | Ioannes Rau (II) | Edmundus Stoiber | Ervinus Teufel | Gerardus Schröder | Ioannes Eichel | Rolandus Koch | Curtius Biedenkopf | Curtius Beck | Nicolaus Wowereit | Gualphangus Böhmer | Theodericus Althaus | Matthias Platzeck | Petrus Haraldus Carstensen] | Haraldus Ringstorff | Ole de Beust | Petrus Müller | Ioannes Böhrnsen | Hannelora Kraft | Horatius Seehofer | Winfridus Kretschmann | Stephanus Weil | Volkerus Bouffier | Stanislaus Tillich | Maria-Ludovica Dreyer | Michael Müller