Rudolphus Scharping

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Rudolphus Scharping anno 2001

Rudolphus Scharping (vulgo: Rudolf Scharping, natus 2 Decembris 1947) vir publicus Theodiscus et sodalis SPD est.

Iuventus et Munus[recensere | fontem recensere]

Postquam maturitatem anno 1966 adeptus est, Scharping brevi tempore miles fuit, deinde Bonnae rebus politicis, sociologiae iurisprudentiae studebat atque 1974 probationem magistri accepit

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Scharping ab anno 1966 sodalis SPD et annis 1969 - 1974 praeses iuvenum socialistarum Rhenaniae-Palatinati fuit. Annis 1975 ad usque 1994 ibi legatus senatus terrae fuit. Annis 1985 ad usque 1991 praeses legatorum suae factionis Rhenaniae-Palatinati erat, tum post electionem partam ad usque 1994 successor Caroli-Ludovici Wagner praeses ministrorum Rhenaniae-Palatinati (CDU) fuit. Anno 1993 praeses Socialis Democraticae Factionis Germaniae electus anno 1994 electiones foederales contra Helimutum Kohl perdidit et praeses ministrorum Curtus Beck ei successit. Sed eodem anno legatus Dietae Foederalis Germaniae electus hunc honorem ad annum 2005 tenuit. Anno 1995 propter cladem apud electiones acceptam praeses a sodalibus suis depositus est. Anscharius Lafontaine ei praeses successit. Anno 1998, cum Gerhardus Schröder (SPD) cancellarius factus esset, Scharping minister rerum militarum erat. Sed propter censuram malitiosam anno 2002 et ab hoc officio recedere coactus est.

Praefectus athleticarum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 2005 Scharping praeses Foederationis Birotariorum Theodiscorum est et anno 2009 iterum creatus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]