Pantheon

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pantheon, Romae
Interior Pantheonis
Architectura pantheonis

Pantheon est clarissimum aedificium quod Romae remanet in usu continuo ex antiquitate. Ab Agrippa primo anno 27 a.C.n. aedificatum, deinde incendio anno 80 consumptum, postea ab Hadriano anno 125 restitutum est. Etiam nunc, restat mundi maximum concretum ne supplementum convexum.

Primum ad omnes deos consecratum, Imperator Byzantinus Phocas I aedificium Papae Bonifacio IV anno 609 dedit, quod in Ecclesiam Christianam nomine Santa Maria ad Martyres mox conversum est. Post saeculum XV, aedificium quoque sicut sepulchrum adhibebatur, ubi pictores Raphael Sanctius Urbinas et Hannibal Carracci, compositor Archangelus Corelli, et architectus Balthazar Peruzzi sepulti sunt.

Index

[recensere] Aedificium

[recensere] Pronaos

Pronaos est vestibulum ante portas Pantheonis. Est spatium columnatus, octastylos, cum columnis monolithicis ex granito Aegyptiaco factis, atque cum capitellis marmoreis, ordine Corinthio. Inscriptio zophori ita legitur:

M·AGRIPPA·L·F·COS·TERTIVM·FECIT

significans Marcus Agrippa, Lucii filius, consul tertium fecit.

[recensere] Cella

Cella est rotunda templi, ubi dei aderant, et ritus facti sunt. Solum marmoreum est, cum plurimis marmoribus colorum.

[recensere] Convexum

Convexum est tectura Pantheonis. Factum est e opere caementicio. Oculum in culmine est vacuum spatium, ita solis lux in templum perveniat.


[recensere] Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Pantheonem Agrippae spectant.


templum Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes!

Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis