Constantinus IV

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Constantinus IV
Imperator
Constantine IV.jpeg
Constantinus IV in contemporanea moneta
Principatus 668 – Septembri 685
Graece Κωνσταντίνος Δ'
Uxor Anastasia
Domus Dynastia Heracliana
Mater Fausta

Constantinus IV Pogonatus (natus 652 fuit imperator Romanus orientalis ab anno 668 ad annum 685.

Fuit filius Constantis II, qui supremis annis Syracusis regnavit. Itaque Constantinus IV eo tempore Constantinopoli orientem administravit. Post mortem patris 668 imperator factus est. Militibus anno 669 flagitantibus, ut Constantinus fratres in imperium collegas accepit, duces eorum caedi et fratribus Heraclio et Tiberio nasum excidi et eos in exilium mitti iussit. Nunc multis pugnis imperium contra Arabes defendebat. Nam hi anno 672 navibus in Propontem venerunt, Cyzicum paeninsulam occupaverunt, quae L tantum milibus a capite imperii abest. Ab eo loco sequentibus annis Constantinopolim oppugnabant, sed frustra, cum Romani "igne Graeca" nuper inventa contra naves hostium utebantur. Tum denique Arabes autumno 678 domum revertebant, sed tempestatibus multas naves amiserunt. Itaque Constantinus IV anno 679 foedus cum Arabibus, quod anno 685 renovatum est, facere potuit. Etiam cum Bulgaribus post bellum infelix 680 foedus fecit, quo eis Moesia provincia data est. Anno 680 Concilium Constantinopolitanum Tertium coepit et decem mensibus de natura Christi deliberavit. 16 Septembris 681 doctrina Monotheletica condamnata est, quod cum natura humana Christi non congrueret. Constantinus IV anno 685 mortuus est.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Constantinus IV spectant.