Lingua Niueana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Niueana[1] (Niueane: ko e vagahau Niuē) est lingua Polynesia quae ad gregem Malayo-Polynesium linguarum Austronesianarum pertinet. Artissime cum lingua Tongana cognata est, cum Maoriana, Samoana, Havaiana, et aliis linguis Polynesiia aliquantulum remotius. Tongana et Niueana linguas Tongicas una constituunt, subgregem linguarum Polynesiarum. Niueana etiam nonnullas proprietates linguarum Samoanae et Polynesianarum Orientalium monstrat.

Locutores[recensere | fontem recensere]

Niueana anno 1991 fuit in usu a circa 2240 insulanorum in Niue (97.4% incolarum), et a nonnullis in Insulis Cook, Nova Zelandia, et Tonga, quorum summa est circa 8000 locutorum?. Ergo sunt plures qui Niueana utuntur extra insulam quam in insula ipsa. Plures insulani sunt bilingues in Niueana et Anglica. Decennio 200 ineunte, 70 centesimae locutorum Niueanae in Nova Zelandia habitabant.[2]

Dialecti[recensere | fontem recensere]

Niueana in duabus dialectis praecipuis consistit: Motu dialecto veteriore, ex septentrionalibus insulae regionibus, et Tafiti, dialecto australi. Haec voces vicissim significant 'indigenae' et 'advenae' (vel etiam 'homines ex longinquo'). Varietates inter dialectos praecipue in vocabulario vel forma nonnullarum vocum sunt. Inter exempla varietatum vocabularii sunt volu (Tafiti) et matā (Motu) 'radere, quod radit' ac lala (T) et kautoga (M) 'guava (planta)'; inter exempla varietatum formae sunt hafule (T) / afule (M), aloka / haloka, nai / nei, ikiiki / likiliki, et malona / maona.

Phonologia[recensere | fontem recensere]

Labialis Alveolaris Velaris Glottalis
Plosivus p t k
Fricativus f v (s) h
Nasalis m n ŋ
Liquidus l (r)

IPA [s] est allophonum /t/ ante vocales anticas (/i/ et /e/, longas et vreves). IPA /r/ et /s/ sunt phonemata marginali, solum in vocibus mutuatis apparentia; nonnulli locutores pro eis [l] et [t] vicissim substituunt.

Vocales[recensere | fontem recensere]

  Antica Media Postica
  longa brevis longa brevis longa brevis
alta i u
media e o
humilis a

Longitudo vocalium in Niueana est distinctiva: vocales sunt aut longae aut breves. Praeterea, duae vocales adiacentes et idem (sive brevis-brevis, brevis-longa, longa-brevis, sive longa-longa) vocalem rearticulatam constituunt; sonus a sono unius vocalis longae discrepat. Vocales breves et longae in quolibet loco fiunt. Omnes vocales breves se consociare possunt ad formandos diphthongos. Diphthongi qui fiunt possunt:

Rearticulatio[recensere | fontem recensere]

Rearticulatio est separata binarum vocalium adiacentium enuntiatio, contra diphthongos, qui, quamquam duae littera scripti, unus sonus enuntiantur. Hae vocales duae eaedem vel variae esse possunt. Rearticulatio trans fines morphematum usitate fit; exempli gratia, cum suffixum quod in vocali finit radicem quae in eadem vocale incipit antecedat. Duae breves vocales eaedem semper rearticulantur, ut sunt mixturae quarumlibet duarum vocalium longarum vel vocalis brevis et vocalis longa; duae adiacentes vocales breves et variae rearticulari vel diphthongum formare possunt.

Structura syllabarum[recensere | fontem recensere]

Fundamentalis syllabae Niueanae forma est (C)V(V); omnes syllabae in vocale vel diphthongo finiuntur, et in uno consonante vel nihil incipere possunt. Fasciculi consonantium in vocibus mutuatis vocalibus epentheticis comminuuntur; exempli gratia, Anglica tractor fit Niueana tuleketā.

Accentus[recensere | fontem recensere]

Accentus in vocabulo Niueano paene semper in paenultimam cadunt, quamquam vocabula multas syllabas habentia quae in vocale longa finiuntur accentum primarium in finali vocale longa et accentum secundariam in paenultima ponunt. Vocales longae in aliis locis quoque accentum secundarium attrahunt.

Pausa glottalis[recensere | fontem recensere]

Lingua Niueana pausam glottalem non continet, rem quae in lingua Tongana, sua artissima cognata, adest; nonnulla vocabula distincta ergo miscuntur; exempli gratia, Tongana ta'u 'annus' et tau 'pugnare' in Niueana ut 'tau' miscuntur.

Orthographia[recensere | fontem recensere]

Orthographia Niueana plerumque est phonemica; hoc est, una syllaba unum sonum repraesentat, et vice versa.

Abecedarium[recensere | fontem recensere]

Usitatus ordo alphabeticus, usitatis nominibus litterarum datus, est ā, ē, ī, ō, ū, fā, gā, hā, kā, lā, mō, nū, pī, tī, vī, rō, sā. Nota bene: et sā, quia litterae introductae sunt, ad finem ordinantur. Sperlich pro suo dictionario (1997) ordine alphabetico in lingua Anglica condito utitur: a, ā, e, ē, f, g, h, i, ī, k, l, m, n, o, ō, p, s, t, u, ū, v. Suadet praeterea consonantes constanter cum ā sequenti nominari: fā, gā, hā, kā, lā, mā, nā, pā, tā, vā, rā, sā. Longitudo vocalium macrone notari potest, sed locutoresmacronem saepe in scriptura omittunt.

Grammatica[recensere | fontem recensere]

Typologia[recensere | fontem recensere]

Lingua Niueana lingua VSO putari potest; quaedam autem explicatio Niueanae terminologia ergativa utitur, qua ordo vocum melius appellatur verbum-agens-patiens. Quia casus non notatus est absolutivus, constructiones verborum Niueanorum saepe passivae cum ad verbum converterentur videntur. Compara

Kua kitia e ia e kalahimu
TEMPUS videre AGENS is ARTICULUS cancer
'Cancer ab eo visus est'

et

Kua kitia e kalahimu
TEMPUS videre ARTICULUS cancer
'Cancer visus est'

Prima sententia etiam converti potest in constructionem nominativo-accusativo: 'Cancrem vidit'.

Numeri[recensere | fontem recensere]

Nonnulli numeri Niueani sunt:

1 taha 10 hogofulu 100 taha e teau 1000 taha e afe
2 ua 20 uafulu 200 ua (e) teau 2000 ua (e) afe
3 tolu 30 tolugofulu 300 tolu (e) teau 3000 tolu (e) afe
4 fa* 40 fagofulu etc. etc. etc. etc.
5 lima 50 limagofulu
6 ono etc. etc.
7 fitu
8 valu
9 hiva

Vocabula composita[recensere | fontem recensere]

Multa vocabula simpliciter formantur per coniunctionem aliorum vocabulorum; exempli gratia vakalele 'aeroplanum' ex vaka 'cymba' + lele 'volare' (hoc ad verbum est 'cymba volans'). Diane Massam egregium compositionis genus penitus investigavit, quod ea falsam nominum incorporationem (Anglice: pseudo noun incorporation) appellat, genus incorporationis nominum.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Laurie Bauer, The Linguistics Student’s Handbook (Edimburgi, 2007).
  2. Christopher Moseley et R. E. Asher, eds., Atlas Of The World's Languages (Novi Eboraci: Routledge, 1994), p. 100.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bible Society in the South Pacific. 2003. Ko e Tohi Tapu | The Holy Bible in Niue. Suvae: The Bible Society in the South Pacific. ISBN 0-564-00077-9.
  • Kaulima, Aiao, et Clive H. Beaumont. 1994. A First Book for Learning Niuean. Aucopoli: Beaumont and Kaulima. ISBN 0-9583383-0-2.
  • Kaulima, Aiao, et Clive H. Beaumont. 2000. Learning Niuean, Book 2. Tohi Ako Vagahau Niue. Aucopoli: Beaumont and Kaulima. ISBN 0-9583383-9-6.
  • McEwen, J. M. 1970. Niue Dictionary. Vellingtoniae: Department of Maori and Island Affairs.
  • Seiter, William J. 1980. Studies in Niuean Syntax. Novi Eboraci et Londinii: Garland Publishing, Inc. ISBN 0-8240-4560-2.
  • Sperlich, Wolfgang B. 1997. Tohi vagahai Niue—Niue language dictionary: Niuean–English, with English–Niuean finderlist. Honolulu: University of Hawai'i Press. ISBN 0-8248-1933-0.
  • Tregear, Edward, et S. Percy Smith. 1907. A Vocabulary and Grammar of the Niue Dialect of the Polynesian Language. Vellingtoniae: Government Printer.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]