Iosephopolis (California)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iosephopolis (California)
SanJoseDowntownIMG016elf wb.jpg
SanJoseMapWithLAFCOandCityLabelsandCA.png
Locus in California
Natio Civitates Foederatae
Civitas California
Comitatus Santa Clara Comitatus
Gubernatio
Praefectus Carolus Reed (D)
Superficies
Tota 461.5 km²
Aqua 8.6 km² (1.9%)
Multitudo
Tota (2006) 929 936
In regione 1 810 560
Densitas 2 014.4/km²
Regio temporis UTC–8 (UTC–7 in aestate)
Iosephopolis
Iosephopolis circa annum 1875 (tabula Anglice signata).
Despectus in mediam urbem.

Iosephopolis[1][2] (Anglice San Jose, Hispanice San José) est urbs circiter 950 000 incolarum in California septentrionali sita. Franciscopolis praeclarior est atque superficie maior, sed Iosephopolis plures incolas habet, quod igitur post Angelopolim et Didacopolim est maxima civitatis urbs.

Iosephopolis in media Silicio Valle situm est, ubi multae societates ad technologias computatrales fabricandas se locant.

Urbs, anno 1770 condita, anno 1850 facta est primum Californiae caput sub vexillo Civitatum Foederatarum. Numerus civium in altera saeculi vicensimi parte locis suburbanis impletis multum crevit. Fine decennii 200, societates interretiales celeriter creverunt, quae autem brevi tempore celerius ceciderunt.

Decennio 197, Herbertus Bacharach carmen "Scisne viam ad Iosephopolim" composuit, quod Dionna Warwick anno 1968 insigniter cecinit.

Iosephopolis sedes societatis mercatoriae Ebay est, in qua usores res auctione emere et vendere possunt.

De etymologia[recensere | fontem recensere]

Die 29 Novembris 1777 oppidum a milite Iosepho Ioaquin Moraga, Pueblo de San José de Guadalupe (Hispanice; Latine Oppidum Sancti Iosephi Guadalupensis) nominatum, conditum est.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Nomina Locorum" apud Boreoccidentales
  2. Caroli Egger Lexicon Nominum Locorum (1977, 1982: ISBN 88-209-1254-6), p. 275, s.v. San José.
  3. Clyde Arbuckle (1986). Clyde Arbuckle's History of San Jose. Smith McKay Printing 


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!