Vis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vis (-is f.) sensu latissimo res efficiendas potestatem vel inclinationem vel virtutem vel coercitionem significat. Sensu latissimo igitur? ecce? vis comica, quae genius comicus et vis poetica dicitur, quae genius poeticus dicitur.[1] In physica autem Newtoniana, vis est axiomatica magni momenti notio.

Index

[recensere] De natura defectiva

In lingua Latina classica, nomen substantivum vis est defectivum quia caret duabus casibus: genetivo singulari et dativo singulari. In eorum casorum loco, oportet nos formis pluralibus uti, vel genitivo dativoque alii verbi uti significationis similaris. Hodie, autem, multi libri de grammatica Latina, mores mediaevales sequentes, docent genetivum singulare esse vis et dativum esse vi.

[recensere] De vi physica

Aetate Isaaci Newtoni et postea in physica, nomen vis significat multas res: celeritatem aut energiam (vis viva), et massam (vis insita vel vis inertiae), accelerationem (vis acceleratrix) et, ea quam Newtonus suo die nominavit, vis motrix. Vis motrix est quod hodie in physica principaliter notionem vis significat.

In theoria Newtoniana, vis (hoc est vis motrix in corpus impressa) est corporum accelerationis deformationisque causa. Acceleratio \vec a quam vis \vec F producit in massa m datur a secunda lege Newtoniana:

\vec F = m \vec a.

In Systemate Unitatium Internationali, virium unitas est Newtonum (symbolum N), sed mos hodie est et saepe vim exprimire in unitatibus chiliogrammatis.

Etiam hodie nonnulli scientiae periti homines interdum verbo vis utuntur latissimo energiae seu potentiae sensu in locutionibus sicut vis electrica, vis nuclearis, et vis thermica. Sed, in scientiae physicae contextu, hic usus vitandus est, ne vis sensu Newtoniano et vis sensu energiae confundantur.

[recensere] De vi vitali

Usque ad saeculum undevicensimum, biologi putabant vim vitae specialem esse quae vitam biologicam efficit.[2] Post autem inventa synthesis ureae anni 1828, evolutionis biologicae anni 1859, et ADN anni 1953, biologicorum physicorumque plurimus valde virium vitae existentiam dubitaverunt. Possumus tam facile dicere vim vitae esse ADN et evolutionem.

[recensere] Virium exempla

[recensere] Vide etiam

[recensere] Notae

[recensere] Nexus externi

Victionarium
Vise Vis in Victionario.

[recensere] Bibliographia

  • Corbell, H. C., et Philip Stehle. 1994. Classical Mechanics. Novi Eboraci: Dover Publications. ISBN 0-486-68063-0.
  • Cutnell, John D., et Kenneth W. Johnson. 2004. Physics. Ed. 6a. Hoboken Novae Caesareae: John Wiley & Sons Inc. ISBN 0471448958.
  • Feynman, R. P., R. B. Leighton, et M. Sands. 1963. Lectures on Physics. Vol 1. Addison-Wesley. ISBN 0-201-02116-1.
  • Halliday, David, Robert Resnick, et Kenneth S. Krane. 2001. Physics. Vol. 1. Novi Eboraci: John Wiley & Sons. ISBN 0-471-32057-9.
  • Parker, Sybil, ed. 1993. Encyclopedia of Physics. ?Ohio: McGraw-Hill. ISBN 0-07-051400-3.
  • Sears F., M. Zemansky, et H. Young. 1982. University Physics. Reading, MA: Addison-Wesley. ISBN 0-201-07199-1.
  • Serway, Raymond A. 2003. Physics for Scientists and Engineers. Philadelphiae: Saunders College Publishing. ISBN 0-534-40842-7.
  • Tipler, Paul. 2004. Physics for Scientists and Engineers: Mechanics, Oscillations and Waves, Thermodynamics. Ed. 5a. W. H. Freeman. ISBN 0-7167-0809-4.
  • Verma, H. C. 2004. Concepts of Physics. Vol. 1. (2004 Reprint ed.). Bharti Bhavan. ISBN 81-7709-187-5.


Atomi Haec stipula ad physicam spectat. Amplifica, si potes!

Instrumenta personalia
Spatia nominalia
Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis