Lingua Tongana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Lingua Tongana[1] (Tongane lea fakatonga) est lingua Austronesia rami Polynesiae in usu plerumque in Tonga, regno circa 104 000 cives habente,[2] ubi homines lingua pro lingua publica utuntur. Lingua est VSO lingua.

Linguae cognatae[recensere | fontem recensere]

Tongana est una ex multis linguis in ramo Polynesio linguarum Austronesiarum, cum Havaiana, Maoriana, Samoana, et Tahitiana, exempli gratia. Una cum Niueana, ea Tongicum constituit subgregem Polynesiae. Tongana, inusitate inter linguas Polynesias, accentum definitivum habet. Sicut omnes linguae Polynesiae, ea phonologicum Protopolynesiae systema accommodavit.

Polynesiae sonorum congruentiae
Phonema Protopolynesia Tongana Niueana Samoana Rapanuiana Tahitiana Maoriana Lingua Insularum Cook Havaiana Latina
/ŋ/ *taŋata tangata tangata tagata tangata taʻata tangata tangata kanaka homo
/s/ *sina hina hina sina hina hinahina hina ʻina hina canus
/h/ *kanahe kanahe kanahe ʻanae ʻanae kanae kanae ʻanae mugil
/ti/ *tiale siale tiale tiale tiare tiare tīare tiare kiele gardenia
/k/ *waka vaka vaka vaʻa vaka vaʻa waka vaka waʻa cymba
/f/ *fafine fefine fifine fafine vahine vahine wahine vaʻine wahine mulier
/ʔ/ *matuqa[3] matuʻa matua matua matuʻa metua matua metua, matua makua parens
/r/ *rua ua ua lua rua rua[4] rua rua lua duo
/l/ *tolu tolu tolu tolu toru toru toru toru kolu tres

Abecedarium Tonganum[recensere | fontem recensere]

Tongana in subgenere scripturae Latinae inscribitur. Ordo litterarum in alphabeto vetere, a missionariis excogitato, mutatus est: vocales ad caput indicis ponuntur, et consonantes tum ordine Romano sequuntur. Sic manet in lingua publica per arbitrium concilii regis de orthographia linguae Tonganae anno 1943 edictum; grammatica autem et dictionarium Churchwardianum usitatum ordinem Europaeum anteposuit, qui ex eo tempore semper in usu est:

Alphabetum Tonganum
Littera a e f h i k l m n ng o p s t u v ʻ (fakauʻa)
Enuntiatio /a/ /e/ /f/ /h/ /i/ /k/ /l/ /m/ /n/ /ŋ/[5] /o/ /p/[6] /s/[7] /t/ /u/ /v/ /ʔ/[8]

Ratio[recensere | fontem recensere]

0–9
0 noa
1 taha 2 ua 3 tolu
4 5 nima 6 ono
7 fitu 8 valu 9 hiva

Pro "simplicibus" multiplices numeri decem duos digitos habentibus, numeri modo pleno et "modo telephonico" aeque in usu commune sunt, cum, pro aliis numeris duos digitos habentibus, numeri "modo telephonico" paene semper in usu sunt:

10–90 decies
# modus plenus modus telephonicus
10 hongofulu taha-noa
20 ungofulu/uofulu ua-noa
30 tolungofulu tolu-noa
. . .
11–99
# modus plenus modus telephonicus
11 hongofulu ma taha taha-taha
24 ungofulu ma fā ua-fā
. . .
praeter
# Tongana
22 uo-ua
55 nime-nima
99 hive-hiva
100–999 simplices
# Tongana
100 teau
101 teau taha
110 teau hongofulu
120 teau-ua-noa
200 uongeau
300 tolungeau
. . .
100–999 multiplices
# Tongana
111 taha-taha-taha
222 uo-uo-ua
482 fā-valu-ua
. . .
1000–
# Tongana
1000 taha-afe
2000 ua-afe
. . .
10000 mano
100000 kilu
1000000 miliona
. . .

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Laurie Bauer, The Linguistics Student’s Handbook (Edinburgh, 2007).
  2. "Kingdom of Tonga country brief". Australian Department of Foreign Affairs and Trade .
  3. Pausa glottalis q in vocibus Proto-Polynesiis reconstructis repraesentatur.
  4. Vox antiqua: vox usitata in Tahitiana hodie est piti.
  5. Littera scripta g sed iam [ŋ] (ut in Samoana) ante 1943 dicta.
  6. Littera non aspirata; b ante 1943 scripta.
  7. Aliquando j ante 1943 scripta.
  8. Pausa glottalis.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bauer, Laurie. 2007. The Linguistics Student’s Handbook. Edimburgi.
  • Churchward, C. Maxwell. 1985 Tongan Grammar. Nuku'alofa: Vava'u Press. ISBN 0908717059.
  • Churchward, C. Maxwell. 1959. Tongan Dictionary. Nuku'alofa: Government of Tonga.
  • Schneider, Thomas. Functional Tongan-English, English-Tongan Dictionary. Ed. 2a. Burwood Victoriae: Dellasta. ISBN 1875627790.
  • Thompson, Richard H. 2000. The Student's English-Tongan and Tongan-English Dictionary. Palo Alto California: Friendly Isles Press. ISBN 0967897904.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]