Tutuila

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula Tutuilae (Anglice signata).

Tutuila est maxima et principalis territorii Samoae Americanae insula, magnitudinis ordine tertia inter Insulas Samoanas, in Medio Oceano Pacifico circa 4000 chiliometra ad boreorientem Brisbanae Australiae et plus quam 1200 chiliometra ad boreorientem Vitiorum sita. Proprie habet amplum protectumque portum naturalem, Portum Pagopago, ubi urbs Pagopago, territorii caput, sita est. Praeterea, Aeroportus Internationalis Pago Pago in insula situs est.

Altissimus insulae locus est cacumen Montis Matafaonis, 653 metra (2142 pedum) super aequor maris. Area est 141.81 chiliometra quadrata, et numerus civium apud censum 2000 fuit 55 876.

Fatu (Samoanice 'Saxum'), parva insula super scopulo curalii ante oram prope aditum Portus Pagopagonis.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!