Roman numeral 10000 CC DD.svg

Capricorni tropicus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Circuli paralleli cum circulis tropicis

Capricorni Tropicus vel Tropicus Capricorni vel Circulus Brumalis est circulus parallelus in Hemisphaerio Australi telluris situs. Tropicus 23 gradus 26 minutas 22 secundas ad septentrionalem partem ab linea aequinoctiali spectat. Circulus diversas ob causas semper paulum movetur. Nunc exempli gratia, ad septentrionalem partem versus movetur 15 metris per annum. Quia Tropicus Cancri idem facit ad australem versus, zona tropica his temporibus diminuitur.

Loci inter tropica Capricorni et Cancri sunt in regione tropica. His in locis, bis in anno Sol directe a perpendiculo ad superficiem terrae lucet. In ipso tropico, id semel in anno fit scilicet solstitio Decembris, id est tempore brumali. In regionibus ad australem versis, inter Polum Australem et Tropicum Capricorni Sol numquam directe ad terrae superficiem lucet.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Circuli paralleli singulares

Polus septentrionalis | Circulus arcticus | Cancri tropicus | Linea aequinoctialis | Capricorni tropicus | Circulus antarcticus | Polus australis