Roman numeral 10000 CC DD.svg

Sanctiacobi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sanctiacobi
Plaza maioris
Palatium Monetae
Universitas Chiliae Iacobopoli (domus centralis)

Sanctiacobi seu Iacobopolis seu Urbs Sancti Iacobi[1] (Hispanice seu Castellanice: Santiago de Chile) est caput Chiliae. Ad ripas Maputzongis fluvii et prope Antem Montem patet. Tres et triginta gradus sex et viginti partes minutas primas sedecim partes minutas secundas (33º26'16") abest a Linea Aequinoctiali, ad Meridiem, et septuaginta gradus undequadraginta partes minutas primas unam partem minutam secundam (70º39'01") a Meridiano Viridovicano (Greenwich) Britanniae, ad Occidentem. Quinquagies sexies centena milia sexaginta octo milia cuadringenti septuaginta tres (7,000,000) incolae habitabant Iacobopoli anno 2009 censu. Forum principalis Iacobopolis Plaza de Armas (Forum Armorum) est, primum nominatum Plaza Mayor (Forum Maius), ubi Hispanus Petrus Valdivia (Pedro de Valdivia), Domitor Chiliae (Conquistador de Chile) condidit urbem anno 1541 die 12 mensis februarii. Palatium Monetarium (Palacio de la Moneda), sedes administrationis Chiliae gubernationis, et Curia Suprema (Corte Suprema), altissimum forum iuridicum, Iacobopoli sunt. Conventus (potestas leges ferendi) est divisus in duabus curiis (Curia Senatus et Curia Vicariorum), sitas in urbe Vallis Paradisi (Valparaíso).

Fluvius "Maputzongis" (Neolatine Hispanice seu Castellanice: Mapocho), id est Fluvius 'in Terra Latens' (Mapu Chong) in lingua "mapudungun" aboriginum Araucanorum seu Mapuchium (Neolatine Hispanice seu Castellanice: Mapuche).

Antis Mons (Neolatine Hispanice seu Castellanice: Cordillera de los Andes) est nomen pristinum, non "Andes Montes" (numerus singularis cf. Caucasus Mons et Taurus Mons).

"Antis" Mons, id est "Orientalis" Mons in lingua "runa simi" Incarum Peruviae ("Anti") et in lingua "aymara" aboriginum Aymararum Boliviae ("Antis") et in lingua "kunza" aboriginum Atacamensium Chiliae septentrionalis ("Anta"). Hic mons nominatur "Pire Mapu", id est "Nivum Terra", ab Araucanis seu Maputzibus Chiliae et Argentinae.

Panorama[recensere | fontem recensere]

Iacobopolis


Regiones Iacobopolis Chiliæ (Neolatine Hispanice seu Castellanice: Comunas de Santiago de Chile)[recensere | fontem recensere]

Ut Roma divisa est ab Augusto in quattuordecim regiones, sic Iacobopolis Chiliae in triginta duas regiones (comunas in Hispanice seu Castellanice) divisa est. Regiones divisae sunt in vicos (barrios seu poblaciones). Dux administrationis regionis est Curator Regionis (Alcalde de la Comuna). Duces administrationis vici, electi ab vicinis, sunt Vicomagistri (Miembros de la Junta de Vecinos). Hae sunt Regiones Iacobopolis Chiliae:

Colliculi Comitum Montes Pudavylis
Collis Naviae Barrenetzea Pons Altus
Contzualinis Specularia Cylacura
Silva Pratensis Praedium Scholae Normalis Agriculturae
Statio Centralis Maculis Recollecta
Vetzurava Maipum Rhenca
Independentia Nyunyuva Sanctus Bernardus
Cisterna Pater Hurtadus Sanctus Ioachimus
Florida Petrus Agirres Cerda Sanctus Michael
Villa Penyalolenis Sanctus Raimundus
Pintana Pylcis seu Pirca Sanctus Iacobus
Regina Providentia Fytacura
Mapa de Santiago y sus comunas
  • Barrenetzea (Lo Barnechea). Haec regio nomen cepit ex gentilicio nomine Vasconico Barrenetxea. Barrenetzeanus, -a, -um, adj.
  • Cisterna (La Cisterna). Cisterninus, -a, -um, adj.
  • Colliculi (Cerrillos olim Cerro de Navia). Collinus, -a, -um, adj.
  • Collis Naviae (Cerro Navia). Navia gentilicium nomen Neolatinum Hispanicum seu Castellanicum est. Navianus, -a, -um, adj.
  • Comitum Montes (Las Condes). Haec regio nomen cepit ex fundo appellato "Montes Comitum" (Neolatine Hispanice seu Castellanice Las Sierras de los Condes). "Comites Montium Pulchrorum" (Condes de Sierra Bella) domini huius fundi erant. Comitianus, -a, -um, adj.
  • Contzualinis (Conchalí), id est "faeces siccae" ("Konchu Alin") in lingua "runa simi" incarum Peruviae. Contzualinus, -a, -um, adj.
  • Cylacura (Quilicura), id est "Tres Petrae" ("Küla Kura") in lingua mapudungun aboriginum araucanorum seu mapuchium. Cylacuranus, -a, um, adj.
  • Specularia (Lo Espejo). Haec regio nomen cepit ex gentilicio nomine Neolatino Hispanico seu Castellanico. Espejo Neolatine Hispanice seu Castellanice "Speculum" sonat. Specularius,-a,-um, adj.
  • Florida (La Florida). Floridanus, -a, -um, adj.
  • Fytacura (Vitacura), id est "Magna Petra" ("Füta Kura") in lingua mapudungun aboriginum araucanorum seu mapuchium. Fytacuranus, -a, -um, adj.
  • Independentia (Independencia). Haec regio nomen cepit ex via appellata "Independentia", per quam transiit "Exercitus Liberator" qui independentiam Chiliae a Hispania consecutus est. Independentianus, -a, -um, adj.
  • Maculis (Macul). Haec regio nomen cepit ex rivo Macule, ad quem antigua colonia Incaica erat. "Macul", vox linguae "runa simi" Incarum Peruviae, nomen unius fluvii Aequatoriae etiam est. Maculensis, -e, adj.
  • Maipum (Maipú). Nomen Maipun in lingua mapudungun aboriginum araucanorum seu mapuchium "Cultum Agrum" sonat. Maipinus, -a, -um, adj.
  • Nyunyuva (Ñuñoa), nomen unius dictricti Ajaviris, in Peruvia, etiam est. "Ñuñúwa" (Ñuñoa), vox linguae "runa simi" Incarum Peruviae est. Nyunyuvanus, -a, -um, seu Nyunyuvensis, -e, adj.
  • Penyalolenis (Peñalolén). Nomen "Peñad Lolen" in lingua "mapudungun" aboriginum araucanorum seu mapuchium "Manipulum e fossis astacorum" significat. Penyaloleninus, -a, um, adj.
  • Petrus Agirres Cerda (Pedro Aguirre Cerda). Haec regio nomen cepit ex Petro Agirres Cerda, praeside Chiliae. Agirre gentilicium nomen Vasconicum est. Agirrensis, -e, adj.
  • Pintana (La Pintana). Haec regio nomen cepit ex gentilicio nomine Neolatino Hispanico seu Castellanico Pintana. Pintaninus, -a, um, adj.
  • Pratensis (Lo Prado). Haec regio nomen cepit ex gentilicio nomine Neolatino Hispanico seu Castellanico. Verbum Prado Neolatine Hispanice seu Castellanice "Pratum" sonat. Pratensis, -e, adj.
  • Praedium Scholae Normalis Agriculturae (Quinta Normal). Praedianus, -a, -um, adj.
  • Providentia (Providencia). Haec regio nomen cepit ex Ordine Monacharum Divinae Providentiae, cuius Monasterium in hac regione est. Providentianus, -a, -um, adj.
  • Pudavylis (Pudahuel). Nomen "Pu Dawyll") in lingua mapudungun aboriginum araucanorum seu mapuchium "Lamas" significat. Regio Lacunosa. Pudavylinus, -a, um, adj.
  • Recollecta (Recoleta). Haec regio nomen cepit ex Ecclesia Sancti Francisci Patrium Recollectorum. Recollectanus, -a, -um, adj.
  • Regina (La Reina). Haec regio nomen cepit ex nomine cuiusdam fundi. Reginensis, -e, adj.
  • Rhenca (Renca), id est nomen cuiusdam plantae (Achyrophorus Grandidentatus) in lingua "runa simi" incarum Peruviae. Rhencanus, -a, -um, adj.
  • Sanctus Iacobus seu Regio Iacobea (Santiago), ubi Iacobopolis condita est a Petro de Valdivia anno 1541 die 12 mensis februarii. Iacobopolitanus, -a, -um, adj.
  • Sanctus Ioachimus seu Regio Ioachimina (San Joaquín). Ioachiminus, -a, -um, adj.
  • Sanctus Michael seu Regio Michaelina (San Miguel). Michaelinus, -a, -um, adj.
  • Sanctus Raimundus seu Regio Raimundina (San Ramón). Raimundinus, -a, -um, adj.
  • Silva (El Bosque). Haec regio nomen cepit ex nomine bellicarum aërinavium portus localis. Silvanus, -a, -um, adj.
  • Statio Media Hamaxostichorum seu Regio Hamaxostichorum (Estación Central). Haec regio nomen cepit ex Statione Media Hamaxostichorum. Hamaxostichinus, -a, -um, seu Stationarius, -a, -um, adj.
  • Vetzurava (Huechuraba olim Huechurava), id est "Supra Cretam" ("Wechu Ragh") in lingua mapudungun aboriginum araucanorum seu mapuchium. Regio Cretosa. Vetzuravensis, -e, adj.
  • Villa (La Granja). Villanus, -a, -um, seu Villico, -onis, adj.

Incolae noti[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Catholica Romana[recensere | fontem recensere]

Sanctiacobi sedes episcopalis metropolitana Ecclesiae Catholicae Romanae est. Nomen sedis episcopalis Archidioecesis Sancti Iacobi in Chile est. Nunc (anno 2014) archidioecesis a S.E. Archiepiscopo Ricardo Ezzati Andrello regitur.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. VOX LATINA. Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Saravicae comparati. ISSN 0172-5300. Saraviponti. Tomus 42 2006 Fasc. 163

Nexus externus[recensere | fontem recensere]