Provincialis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Provincialis sive Superior Provincialis est superior maior ordinis religiosi, qui Superiori Generali subditus sodales in divisione ordinis regionali nomine "provincia ordinis" moderatur. Divisio geographica esse solet; secundum numerum sodalium partem cuiusdam terrae, sed etiam plures terras complecti potest.

Apud Augustinianos, Carmelitas et Dominicanos appellatio "Prioris Provincialis" in usu est. Fratres Minores contra appellatione "Ministro Provinciali" utuntur, quo vitam inter se fraternam praedicant.


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!