Universitas Tolosana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Universitas Tolosana[1] instituta est in urbe Tolosa anno 1229.

Origo universitatis[recensere | fontem recensere]

Comes Tolosanus Raimundus VII sic in capitulatione sua ad regem Franciae Ludovico IX die 12 Aprilis 1229 promisit:

IV.M. [4000] marcarum deputabuntur a nobis IV magistris theologie, duobus decretistis, VI magistris artium liberalium & duobus grammaticis, regentibus Tholose, que dividentur hoc modo: singuli magistrorum theologie habebunt singulis annis L marcas usque ad decennium; uterque magistrorum decretorum habebit XXX marcas usque ad decennium singulis annis: singuli magistri artium habebunt XX marcas usque ad decennium similiter annuatim; uterque magistrorum artis grammatice habebit similiter annuatim X marcas usque ad decennium.
– Claude Devic, Joseph Vaissète et al., Histoire générale de Languedoc vol. 8 (Tolosae: Privat, 1879) col. 886

Die 24 Maii eiusdem anni Helinandus Frigidimontis orationem inauguralem studii generalis Tolosanae pronuntiavit qua discipulos variarum universitatum vituperat: "Ecce quaerunt clerici Parisius artes liberales, Aurelianis auctores, Bononiae codices, Salerni pyxides, Toleti daemones -- et nusquam mores" ("Sermo in Ascensione Domini Tolosae habitus ad clericos scholares").[2]

Die 27 Aprilis 1233 per bullam Olim operante illo papa Gregorius IX nomen universitati ille primus dedit (videlicet "Universitati magistrorum et scholarium Tholosanorum") et statuta iam a legato Romano de Sancto Angelo praescripta confirmavit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. [1]
  2. F. Wulff, E. Walberg, edd., Les vers de la mort par Hélinand, moine de Froidmont (Lutetiae: Firmin Didot, 1905) p. xxvi Textus apud archive.org

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • P. Bonnassie, G. Pradalié, La capitulation de Raymond VII et la fondation de l'Université de Toulouse. 1229-1979: un anniversaire en question. Tolosae, 1979

Vide etiam[recensere | fontem recensere]