Heida Simonis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Heida Simonis anno 2007

Heida Simonis (nata nomine Steinhardt Bonnae die 4 Iulii 1943) rerum politicarum perita Germaniae et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae est.

Institutio et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam maturitatis testimonium accipit, Simonis Erlangae et Kieliae oeconomiae studebat. Annis 1967 - 1969 una cum marito, qui consiliarius praesidis Zambiae Kennethi Kaunda fuit, Lusacae vivebat. Ibi linguam Theodiscam docuit. Postea maritum etiam Tokium secuta est. Deinde secretaria Kieliae operam dedit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1976 legata ad Dietam Foederalem Germaniae electa est. 31 Maii 1988 minister aerarii Slesvici et Holsatiae facta est et parlamentum Germanicam reliquit. Die 19 Maii 1993 successor Björn Engholm praeses ministrorum eius terrae foederalis creata est. Quem honorem ad 27 Aprilis 2005 tenuit, cum Petrus Haraldus Carstensen (CDU), qui electionibus vicerat, ei succederet.