Theodorus Steltzer

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Theodorus Steltzer
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 17 Decembris 1885; Trittau
Obitus: 27 Octobris 1967; Monacum
Patria: Germania

Officium

Officium: Member of the Landtag of Schleswig-Holstein, Minister-President of Schleswig-Holstein
Munus: Politicus, resistance fighter

Memoria

Laurae: Great Cross with Star and Sash of the Order of Merit of the Federal Republic of Germany

Theodorus (Theodor) Steltzer (natus 17 Decembris 1886 oppido Trittau in Holsatia, mortuus 27 Octobris 1967 Monachii) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae erat.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Steltzer, qui Luneburgi anno 1905 maturitatem adeptus est, legati tiro rem militarem adiit. Atque anno 1907 Monachii studium oeconomiae coepit. Anno 1909 Goettingae tribunus militum cohortis fuit. Ab anno 1912 ad 1914 academiam belli Berolini frequentavit. primo bello mundano miles Leodici, Pragae, Lodziae inque Borussiam Orientalis missud est. 31 Decembris 1914 graviter saucius est. Ab anno 1915 in praetorio exercitus, ab anno 1917 in praetorio imperiali militavit. Bello mundano primo finito exercitus dimissus est. Anno 1920 praefectus pagi Rendesburgi electus est. Eodem tempore et religioni protestanticae acriter nitebatur. Nazistae Steltzer anno 1933 propter falsa crimina accusabant et anno 1934 etiam in carcerem miserunt, sed denique absolutus est. Deinde ab anno 1936 ad 1938 secretarius fraternitatis protestanticae Michaelis Marburgi fuit. Anno 1939, cum secundum bellum mundanum coepisset, iterum legatus factus est, Bonnae, in Polonia, Asloae militavit. Anno 1941 Iudaicos multos adiuvit, qui in Sueciam fugere voluerunt. Deinde cum aliis, e.g. Helimuto Iacobo Comite de Moltke secreto contra tyrannidem nazistarum pugnavit. Post Coniurationem 20 Iulii 1944 factam in carcerem coniectus mortis damnatus est. Sed precibus amicis Sueciae et Finniae poena dilata est et Steltzer 26 Aprilis 1945 e carcere liberatus est.

Familia[recensere | fontem recensere]

Steltzer anno 1909 uxorem duxit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Iunio 1945 Berolini cum aliis factionem CDU condidit atque Octobris in Holsatiam rediret. 15 Novembris 1945 Britanni, qui eam partem Germaniae occupaverant, eum praesidem superiorem (Oberpräsident) Slesvici et Holsatiae fecerunt, 23 Augusti 1946 eum primum praesidem ministrorum eius terrae nominaverunt. Post electionem primam liberam habitam 19 Aprilis 1947 a magistratu se recessit. Annis 1955 - 1960 praeses sociectatis Theodiscae relationum exterarum fuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]