Gualterius Bartram

Gualterius (vulgo: Walter) Bartram (natus 21 Aprilis 1893 Novi Monasterii, mortuus 29 Septembris 1971 oppido Latendorf) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae erat.
Iuventus et Munus
[recensere | fontem recensere]Pater eius ergasterium caleamentarium possidebat. Postquam maturitatem adeptus est, Bartram Friburgi Brisgoviae, Kieliae atque Herbipolis oeconomiae studebat. Tum ab anno 1921 diversis molendinis oleariis rector laborabit: Bremae, Lubecae, Hamburgi, denique annis 1926 - 1933 Manhemii, deinde ad annum 1946 iterum Hamburgi.
Eques in certaminibus Olympicis
[recensere | fontem recensere]Bartram et eques poliludii certaminibus Olympicis XI Berolini certavit atque cum grege Theodisca quintus evenit[1].
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Bartram ad annum 1933 sodalis DVP, annis 1937 - 1945 NSDAP sodalis fuit. Anno 1946 denique sodalis CDU factus est. 5 Septembris 1950 praeses ministrorum Slesvici et Holsatiae electus est. Sed brevi tempore propter sodalitatem suam pristinam factionis NSDAP valde vituperatus est. Itaque iam 25 Iunii 1951 a magistratu se recedere coactus est. 4 Maii 1952 pro Carolo Schröter defuncto legatus Dietae Foederalis Germaniae suffectus est. Mansit legatus ad annum 1957.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]
Theodorus Steltzer (CDU) |Hermannus Lüdemann (SPD) |Bruno Diekmann (SPD) |Gualterius Bartram (CDU) |Fridericus-Gulielmus Lübke (CDU) |Kai-Uwe de Hassel (CDU) |Helimutus Lemke (CDU) |Gerhardus Stoltenberg (CDU) |Uwe Barschel (CDU) |Henning Schwarz (CDU) |Björn Engholm (SPD) |Heida Simonis (SPD) |Petrus Haraldus Carstensen (CDU) |Torsten Albig (SPD) |Daniel Günther (CDU) | |